Daniel Elfman

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Elfman anno 2010.

Daniel Robert "Danny" Elfman (natus 29 Maii 1953 Angelopoli Californiae) est compositor Americanus, qui imprimis musicen in pelliculis auditam componit. Operatus est una cum Timotheo Burton moderatore inde a prima Burton pellicula, et usque ad annum 2014 musicen quindecim Burton pellicularum composuit. Notissimum quidem opusculum eius est fortasse melodia, quae auditur in principio fineque uniuscuiusque The Simpsons spectaculi.

Iam annis 1970 innotuit cantor Oingo Bongo gregis musicae rock. Ipse cantavit etiam plurimum carminum The Nightmare Before Christmas pelliculae animatae anno 1993 editae, necnon partes Bonejangles, sceleti canentis, in alia animata pellicula Corpse Bride anno 2005 egit.

Anno 2003 uxorem duxit Bridget Fonda actricem.

Pelliculae selectae quarum musicen composuit[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Daniele Elfman in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)