Damaratus Corinthius
Damaratus[1] (Dorice Δαμάρατος)[2] sive Demaratus[3] fuit pater Tarquinii Prisci, quinti regis Romanorum, et avus Tarquinii Superbi, ultimi regis Romanorum.
De vita
[recensere | fontem recensere]Damaratus nobili Bacchiadarum genere Corinthio ortus se commercio cum Etruscis dedidit magnasque sibi divitias fecit mercium onera navibus suis exportando et importando. Cum Cypselus tyrannus Corinthi anno 657 a.C.n. factus esset, Damaratus, quippe qui Bacchidarum genere ortus esset, periclitatum se arbitratus Coritho fugit Tarquinios, ubi multos numerabat amicos.[4][5] Non ante demigrasse creditur Damaratus quam Templum Apollinis (templum vetus dictum) Corinthi aedificatum esset (id est anno fere 655 a.C.n.), namque Etruscorum aedes quaedam satis similem formae speciem habere videntur ac monumentum illud Corinthium.[6] Narrat enim Plinius Damaratum comitatos esse tres fictores—Euchira ('Habilem'), Diopum ('Praefectum'), Eugrammum ('Delineatorem')—a quibus, ut fertur, plastice sive ars fingendi Italiae tradita est.[7]
Tarquiniis Damaratus domum sibi aedificavit et in familiaritatem venit Etruscae cuiusdam (nomen nescimus) nobili genere natae, quam in matrimonium duxit. Liberi duo nati sunt, Arruns et Lucumo,[8] qui Etruscorum et Graecorum moribus eruditi sunt. Lucumo postea nomen sibi adsumpsit L. Tarquinium. Primogenito autem Arrunte vixdum, ut videtur, quadragenario mortuo etiam Damaratus pater luctu perditus mox diem supremum obiit ignorans nurum suam ventrem ferre. Quae cum ita essent, nesciebat Damaratus in testamento faciendo infantem advenam respicere. Itaque hereditatem adiit Lucumo, Egerius autem in nullam sortem bonorum natus est.[9] Postea quidem Egerius patrui ope ad praefecturam urbis Collatinae admotus est.
Damaratus utrum verus an commenticius homo fuerit
[recensere | fontem recensere]Multa sunt Damarato adscripta. Progenitor Etruscorum qui Romae regnaverunt regum putatur, nec Fabius Pictor nec Polybius de eo aliud dicere videntur.[10] Posteri autem, imprimis Dionysius Halicarnassensis, accuratius de Damarato narrant, quamquam quae narrantur interdum in dubium vocata sunt variisque interpretationibus exposita.[11] Memoria litterarum antiquarum Damaratum prodit res Graecas in Etruriam secum adtulisse: fertur enim Damaratus Etruscos docuisse Graecarum litterarum formas[12] et Euchira, Diopum, Eugrammum fingendi artifices habuisse fugae comites.[13] In huiusmodi narrationibus Damaratus sane partibus nimis gravibus ornari videtur, quo fit ut mythica quadam specie emineat. Nihilo minus difficile est eum numquam exstitisse confirmare,[14] verum tamen dicere refert Damaratum modo unum fuisse ex compluribus negotiatoribus Graecis, qui inde a saeculo VII a.C.n. Etruriam nec non Italiam meridionalem mercium exportationi et invectioni peropportunas invenerunt. Quod ad Plinianam narrationem attinet, forsitan aliquid momenti sit notare nomen Diopi cuiusdam artificis inscriptum esse in titulo Camarinae, in Siciliae meridionalis urbe, reperto.[15]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cicero, Tusculanae disputationes 3.109; Plinius, Naturalis historia 35.16 & 152.
- ↑ Dorica huius nominis forma, Corinthi scilicet genuina, Latine tantum conservata est, cum Graeci de Damarato disserentes (Polybius, Historiae 6.11a.7; Dionysius Halicarnassensis, Antiquitates Romanae 3.46.2; Strabo, Geographica 5.219; 8.378; Plutarchus, Romulus 16.8; et alibi) sermone communi ex dialecto Attica oriundo usi Δημάρατος scriberent.
- ↑ Livius, Ab urbe condita 1.34; Tacitus, Annales 11.14. Satis constat hanc nominis formam ab annalium scriptoribus traditam esse.
- ↑ Dionysius Halicarnassensis, Antiquitates Romanae 3.46.2; Cicero, De re publica 2.19.34.
- ↑ Ampolo (1976/1977); Martínez-Pinna (2009: 22-24).
- ↑ Williams (1980); Winter (2002: 229-230).
- ↑ Plinius, Naturalis historia 35.152. De Diopo, vide Cordano (1987).
- ↑ Lucumo (Erusce lauχme, fere 'rex') apud Etruscos non fuit nomen proprium. Fortasse Lucumo erat agnomen quoddam filio additum, et nomen proprium ignoramus.
- ↑ Livius, Ab urbe condita 1.34. — De Egerii nomine, unde sit, parum scimus. Livius ab inopia dicit Egerio (velut egeno) nomen inditum esse. Dionysius Halicarnassensis eandem sententiam quidem in Antiquitatibus Romanis (3.16.4 διὰ ταύτην τὴν αἰτίαν Ἠγέριος ἐπωνομάσθη) dicit, sed cum Egerium non Ἐ sed Ἠ prima littera scribat, suae sententiae contradicere videtur. Alioquin praeter solitum fuisset Tarquiniis, in urbe Etrusca, nominibus Latinis eo tempore uti. Forsitan Latina alicuius Etrusci nominis forma in Egerio lateat, item in Egeria (Graece Ἠγερία). Altheim (1930: 130-132).
- ↑ Ridgway & Ridgway (1994:13).
- ↑ Itaque Zevi (1995) Damaratum dicit esse ortum historiae de Tarquiniorum genere narratae, qua Romam et Cumas (quam in urbem Tarquinius Superbus, ultimus rex Romanorum, expulsus est) "Corinthias" urbes fuisse demonstretur.
- ↑ Tacitus, Annales 11.14.
- ↑ Plinius, Naturalis historia 35.152. Sunt qui haec nomina putent commenticia esse, sed dubium non est, quin agnomina esse possint inter sodales artifices nata.
- ↑ Blakeway (1935); Bayer (1972: 309-311); Scullard (1980: 23); Ridgway & Ridgway (1994: 13); Brendel (1995: 95, 134-135); Winter (2002).
- ↑ Cordano (1987).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Altheim, Franz (1930) Griechische Götter im alten Rom. Giessen: Töpelmann. (Religionsgeschichtliche Versuche und Vorarbeiten, 22:1.)
- Ampolo, Carmine (1976/1977) Demarato. Osservazioni sulla mobilità sociale arcaica. Dialoghi di Archeologia 9-10: 333-345.
- Bayer, Erich (1972) Rom und die Westgriechen bis 280 v. Chr. Aufstieg und Niedergang der römischen Welt (edidit H. Temporini), 305-340. Berlin: de Gruyter.
- Blakeway, Alan (1935) "Demaratus". A Study in Some Aspects of the Earliest Hellenisation of Latium and Etruria. Journal of Roman Studies 25, 129-149.
- Brendel, Otto J. (1995) Etruscan Art. New Haven & London: Yale University Press/Pelican History of Art.
- Cordano, Federica (1987) Contributo onomastico alla storia di Camarina arcaica. Kokalos 33: 121-127.
- Martínez-Pinna Nieto, Jorge (2009) La monarquía romana arcaica. Barcelona: Universitat de Barcelona. (Col·lecció Instrumenta, 31)
- Ridgway, David; Ridgway, Francesca R. (1994). "Demaratus and the Archaeologists". In Richard Daniel De Puma; Jocelyn Penny Small. Murlo and the Etruscans: art and society in ancient Etruria. Madisoniae: University of Wisconsin Press. pp. 6-15
- Scullard, Howard H. (1980) A history of the Roman world, 753-146 B.C. quarta ed. London: Methuen.
- Williams, Charles K. (1980) Demaratus and Early Corinthian Roofs. ΣΤΗΛΗ. Τόμος εις μνήμην Νικολάου Κοντολέοντος, 345-350. Αθήνα.
- Winter, Nancy A. (2002) Commerce in Exile: Terracotta Roofing in Etruria, Corfu and Sicily, a Bacchiad Family Enterprise. Etruscan Studies 9 (symbola #18), 227-236.
- Zevi, Fausto (1995) Demarato e i re "Corinzi" di Roma. L'incidenza dell'antico: studi in memoria di Ettore Lepore, I (edidit Alfredina Storchi Marino), 291-314. Napoli: Luciano.