Dactylopius coccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cochineal drawing.jpg
Cochinillae femina (ad sinistram)
et mas (ad dextram)

Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Superfamilia : Coccoidea 
Familia : Dactylopiidae 
Genus : Dactylopius 
Species : D. coccus 
Dactylopius coccus 
Costa, 1835  
Synonyma
Coccus cacti Linnaeus, 1758
Pseudococcus cacti Burmeister, 1839

Dactylopius coccus (binomen ab Orontio Gabriele Costa anno 1835 statutum), vulgo cochinilla,[1] est insectum Coccoideum subordinis Sternorrhynchorum, ex quo tinctura coccum (carmesium) extrahitur. Insectum, parasitus plerumque sessilis, in cactis generis Opuntiae habitat, sucum eorum edens.

Insectum acetum carminicum creat, quod alia insecta praedatoria deterret. Hoc acetum, 17–24% ponderis insectorum siccatorum componens, ex corpore ovisque extrahitur, deinde salibus aluminii vel calcii miscetur, ad tincturam conficiendam.

Notae[recensere | fontem recensere]