Curtis Erfordiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Erfurter Hof hodie
Deversorium annis 1970
Monumentum in tegmento
Photographema anno 2006 ante restaurationem aedium factum: locus ubi stabat cancellarius Brandt manibus nutantibus
Praeconium anni 1920

Curtis Erfordiensis[1] seu vulgo Erfurter Hof deversorium fuit catenae quae Interhotel dicebatur in platea Gulielmi Brandt Erfordiae situm. Ibi convenerunt anno 1970 praeses Rei publicae democraticae Germanicae Gulielmus Stoph et collega eius occidentalis, cancellarius foederalis Gulielmus Brandt Erfordiensibus ovantibus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1872 complexus primum omnium nomine Erfurter Hof titulatus est (apud Plateam ferriviariae stationis nr. 1-3). Ferriviariis aedibus novis anno 1890 erectis etiam hospitium novum esse oportere fiebat consilium. Itaque annis 1904/05 secundum ideas architecti Ottonis March ortum est novum aedificium. Annis 1914/16 adconstructa est dextrorsum domus Kossenhaschen sub responsali architecto Arthuro Hügel Erfordiensi. Aedes gastronomici conductoris Georgii Kossenhaschen inter deversoria illustrissima totius Europae habebatur! Anno 1923 additum est cafeum nomine Palast-Café in pedeplanis sinistrorsum. Quamquam deversorium recte apud ferriviariam stationem situm erat, Secundo bello mundano saeviente incolume restabat. Ab anno 1948 ambae aedes nominatae sunt Erfurter Hof ad delendum e memoria publica nomen burgense Kossenhaschen. Possessores a communistis aedibus spoliati sunt; nomen deversorii decennia sequentia pluries mutabatur. Anno 1965 insertum est in catenam 12 deversoriorum egregiorum, quae nuncupabatur Interhotel.

Adventus scurrae fraudulenti Haraldi Domela anno 1926/27 famam deversorii auxit. Simulavit esse principem quendam nobili genere natum familiae Hohenzollern. Internationaliter tandem conventus maximi momenti dominorum Stoph et Brandt excellebat. Multi Erfordienses illo tempore ovantes clamabant nomen salutiferi cancellarii occidentalis Gulielmi Brandt et verbis "Willy Brandt ans Fenster!" quasi coegerunt eum apparere ad manum nutandam ante maenianum primi tabulati.

Rebus novis pacificis, quae finem communismi firmabant, finitis propositum erat traditionem deversorii servandam esse. Tamen iam anno 1995 deversorium portas claudere debuit et usque ad annum 2004 omnis complexus manebat sine functione ulla. Post renovationem quae anno 2007 terminata est, inauguratio sollemnis erat: sed iam non tamquam deversorium sed varias alias ad fines. Ergo nostris temporibus in eo inveniuntur e.g. mensa argentaria, periegeticum officium, cauponae. Obtinet omnia societas publica quae Landesentwicklungsgesellschaft Thüringen dicitur.

Monumentum in honorem Gulielmi Brandt[recensere | fontem recensere]

Querelis de forma litterarum et de sententia seligenda pacatis anno 2009 in tegmento deversorii elapsi litterae grandissimae (noctu illuminatae) legi possunt. Verbis theodiscis denove invitant ita: "Willy Brandt ans Fenster / Gulielme Brandt, fac venias ad fenestram!"

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Steffen Raßloff (ed.): Willy Brandt ans Fenster! Das Erfurter Gipfeltreffen 1970 und die Geschichte des Erfurter Hofes. Glaux, Jena 2007, ISBN 978-3-940265-05-0.
  • Ulrich Seidel: Der Erfurter Hof. Sutton, Erfurt 2006, ISBN 978-3-86680-029-8.
  • Hans-Peter Brachmanski (eld.): Hotel Erfurter Hof gestern und heute. Rockstuhl, Bad Langensalza 2007, ISBN 978-3-938997-84-0.

Taeniola[recensere | fontem recensere]

Der Erfurter Hof - Die Geschichte eines Luxushotels, a dominis Rainer Erices et Jan Schönfelder facta, Mitteldeutscher Rundfunk 2007.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Curtis Erfordiensis spectant.