Curcuma alismatifolia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Curcuma alismatifolia2.jpg

Monocotyledones 
Commelinidae 
Ordo : Zingiberales 
Familia : Zingiberaceae 
Genus : Curcuma 
Species : Curcuma alismatifolia 
Curcuma alismatifolia 
Gagnep.  

Curcuma alismatifolia, vulgo tulipa Siamensis et tulipa aestivalis, est planta tropica in Thailandia septentrionali Cambodiaque endemica. Contra pervulgatum nomen, haec species non est Tulipis cognata, sed Zingiberaceis.

Curcuma alismatifolia

Planta potest crescere domi, et flores saepe secati venumdantur. Unus ex notissimis eius agris feris est in Horto Civitatis Pa Hin Ngam in Provincia Chaiyaphum Thailandiae.

Planta est rhizomatosa, caulibus ad 1 m altis, aestate florenti cum inflorescentia speciosa ad 20 cm alta, magnis bracteis coloratis, inferioribus viridibus pallescentibus, superioribusque maioribus et roseis, minusculis floribus flavis vel violaceis.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Curcumam alismatifoliam spectant.