Cuniculus Seikan
Cuniculus Seikan[1] (Iaponice 青函隧道) est cuniculus ferriviarius Iaponiae. Insulas Honsuam (praefectura Aomoriensis) et Esoniam coniungit. Sub freto Sangarico[2] situs est. Longitudinem 53,85 chm habet, quarum 23,3 sub aqua it. Ante cuniculum radicalem Gothardianum constructum cuniculus orbis terrarum longissimus fuit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Annis tricesimis saeculi XX consilium cuniculi aedificandi ortum est. Anno 1954 quinque naves traiectoriae, quae per fretum Sangaricum traiectum facerent, pleni hominibus, a typhone demersae erant et delineatio cuniculi incepit. Cuniculus ipse ab anno 1964 aedificabatur et anno 1988 perfectus est.
Shinkansen tramina, ad usum quorum cuniculus anno 2016 refectus est, a Tokio ad Hakodate Esoniae urbem 4 horas et 2 minuta per Seikan eunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ E.g. Gulielmi Dunker Index molluscorum maris Iaponici, Cassellis Cattorum 1882, p. 131 (Textus apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad cuniculum Seikan spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 41°18′57″N 140°20′6″E • OpenStreetMap • Store norske Lexikon |