Cumshewa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cumshewa, etiam Cumchewas, Cummashawa, Cummashawaas, Go'mshewah, Gumshewa, fuit gravis princeps populi Haida Insularum Reginae Carlottae in Septentrionali Columbiae Britannicae Litore Canadae. Nomen, 'dives in ore fluminis' significans, originis aut Kwak'wala aut Heiltsuk (Bella Bella) habetur. Cumshewa commemoratus est a Praefecto Georgio Dixon, qui cum eo anno 1787 mercaturas fecit. Anno autem 1794, Cumshewa et sui bellatores nautas navis Americanae Resolution ceciderunt.

Fama[recensere | fontem recensere]

Cumshewa in tabulis regionis celebratur nominibus Cumshewa Aestuario (Anglice: Cumshewa Inlet), Cumshewa Monte, Cumshewa Capite (Cumshewa Head), Cumshewa Insula, Cumshewa Saxis, et hodierno Primorum Nationum loco Cumshewa, qui in aestuario eiusdem nominis iacet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!