Culturae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Culturarum Manerium de "La Possonière" dictum, ubi Petrus Ronsardus natus est

Culturae[1][2] (Francogallice Couture-sur-Loir) est commune Francicum 411 incolarum (anno 2012) praefecturae Liderici et Cari in provincia Centri et Valle Ligeris.

De nomine[recensere | fontem recensere]

In Medii Aevi fontibus (ex.gr.Aldrici Cenomanensis episcopi charta) latine "villa Culturas" (utraque nomina substantiva feminina quae casu genitivo "villae Culturarum" reddunt) sive "agrum Cultura"[3] invenitur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Oppidula Lidi fluvii valle est situs.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cenomanensis civitatis Quartae Lugdunensis provinciae temporibus antiquis, postea Vindocinensis inferioris pagi fuit. Hic pagus plurima saecula ab Andecavis comitibus Francorumque regibus ambiebatur. SS. Trinitatis Vindocinensis Abbatia districtu magnopere pollebat. Septimo decimo saeculo Ludovici XIV camerarii Dubois diarii vici rebus quotidianis lumen adhibent.

Industria[recensere | fontem recensere]

Sabuli extrahendi (hoc modo stagnis plurimis facti erunt) industria iuxta fluvium iacet. Incolae complures Bessiaci officinae chartariae operam dant.

Aedificia nota[recensere | fontem recensere]

Locupletiorum villae saeculis recentibus constructae vici aditus adornant. Renascentiae temporibus SS. Gervasii et Protasii ecclesiae chorus Andecavico more refecta est, Ronsardi familiae villa, La Possonnière, ubi poeta primos vitales spiritus hausit, aedificata est. Haec villa complures inscriptiones latinas (e.g. Sustine et abstine, Cui des videto) exhibet.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Villa Culturis olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt illustres viri atque feminae:

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Commorati[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paul Guérin, "Archives historiques du Poitou", 1878, Pictavio, Imprimerie de Henri Oudin, p.78. [1] (Latine)
  2. Abbé G. Busson et Abbé Ledru, "Archives historiques du Maine - Actus pontificum Cenomannis", 1901, Cennomano, T. II, p.35, 263, 279. [2] (Latine)
  3. Actus pontificum Cenomannis, p.104. (Latine)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Culturas spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°45′13″N 0°41′16″E • GeoNames • "41070" apud INSEE