Cramum calamellum

E Vicipaedia
Cibus officinatorius: infinita multitudo cramorum calamellorum

Cramum calamellum[1] (Francogallice crème caramel) est versio illius ferculi dulcis, e Catalonia et Francia orti, quod Catalane crema cremada, Francogallice crème brûlée ("cramum ambustum") appellatur. Cramo calamello momentanea superficiei saccharosae ambustio non praescribitur. Iam ante horas vel et ante dies parari potest: qua ratione versio simplex saepius in ergastulis conficitur, in tabernis venditatur, in popinis humilioribus infertur.[2]

Franciscus Jenkinson bibliothecarius qui praeceptum crami calamelli (non officinatorii) in cenas collegii Trinitatis Cantabrigiensis conatu secundo introducere potuit

Praeceptum huius ferculi, sicut in comitatu Aberdonensi parabatur, Franciscus Jenkinson studens coquis collegii Trinitatis Cantabrigiensis proposuit, qui statim reiecerunt. Anno 1879 socius collegii nuper receptus, iterum proposuit: cui coqui obsecuti sunt. Ferculum ibi Trinity cream appellari solet:[3][4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Davidson (1999)
  3. White (1932) fide Helen Saberi, "Crème brûlée" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) p. 226; 3a ed., 2014, p. 230
  4. Praeceptum huius versionis: Jenkinson (1909); White (1932)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Praecepta
  • 1909 : Eleanor Jenkinson, The Ocklye Cookery Book: a book of recipes by a lady and her cook (Crowborough: H. Wilkins) p. 79 ("caramel cream")
  • 1932 : Florence White, Good Things in England (Londinii: Jonathan Cape, 1932) ("caramel cream")
Eruditio
  • "Crème caramel" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) p. 226; 3a ed., 2014, p. 230