Corpus mammillare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Corpora mammillaria
Corpora mammillaria
Situs corporum mammillarium humanorum basi cerebri.
Corpora mammillaria
TA: A14.1.08.402

Corpora mammillaria (TA: A14.1.08.402), rarius corpora mamillaria, sunt intra cerebrum duae parvae structurae colliculoformes pariter basi cerebri locata. Ea ob profectionem eorum utrumque corpus mammillare est pars diencephali medialis, quamquam ob functionem systemati lymbico intra circulum Papez eiusdem lateris attributum.

Functio corporum mammillarium est collatio gubernationis memoriae[1] et, iam antea propositum, motuum animi[2].

Alcoholismi chronici ope corpora mammillaria detrimentum capere solent.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Utrumque corpus mammillare est pars diencephali, in medio basis cerebri visibile. Infundibulum anterius, posterius pons trunci cerebri iacent. Utroque corpori mammillari duo nuclei insunt: maior eminentiam notabiliorem mammillosam perficiens nucleus medialis atque minor nucleus lateralis.

Nucleus tuberomammillaris non est pars corporis mammillaris sed hypothalami.

Physiologia[recensere | fontem recensere]

Corpora mammillaria sunt partes intra circulum Papez.

Circulus Papez[recensere | fontem recensere]

Afferentes tractus nervales per fornices ab utroque hippocampo influunt. Insuper alia afferentia de origine nucleorum tegmentalium (Gudden) adsunt. Efferentia ad nucleos anteriores thalami (tractus mammillothalamicus)[3] et nucleos tegmentales (tractus mammillotegmentalis) effluunt.

Tractus mammillotegmentalis[recensere | fontem recensere]

Uterque tractus mammillotegmentalis, sensu strictu non pars circuli Papez, ab corpore mammillari oriens, primum post comissuram ascendit, deinde in mesencephali tegmentum descendit[4].

Detrimentum alcoholismo chronico[recensere | fontem recensere]

Functione memoriae causa detrimentum corporum mammillarium deminutionem memoriae, amnesiam, efficiant. Ob defectionem thiamini (vitamini B1) fibrae nervales degenerant[5]. Nomen morbi cum memoriae deminutione, amnesia anterograda et retrograda, confabulationibus, apathia, penuria introspectionis vocatur syndroma Korsakov alcoholica.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vann S. D., Nelson A. J. (2015). The mammillary bodies and memory: more than a hippocampal relay. 219. pp. 163-85 
  2. Papez J. W. (1937). A proposed mechanism of emotion. Archives of neurology and psychiatry, 38:725–43
  3. Niri S. G., Khalaf A. M., Massoud T. F. (Sep 2020). "The mammillothalamic tracts: Age-related conspicuity and normative morphometry on brain magnetic resonance imaging". Clinical anatomy 33 (6): 911-9 
  4. Kwon H. G., Hong J. H., Jang S. H. (Aug 2011). "Mammillotegmental tract in the human brain: diffusion tensor tractography study". Neuroradiology 53 (8): 623-6 
  5. Kril J. J., Harper C. G. (2012). "Neuroanatomy and neuropathology associated with Korsakoff's Syndrome". Neuropsychology review 22 (2): 72-80 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]