Roman numeral 10000 CC DD.svg

Corpus ballationis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
In hac scaena in Lacu Cygnorum, corpus ballationis figuram V in proscaenio format, saltatricem principalem in lumine scaenico indicantes. Saltatores postici etiam corpus ballationis sunt, et hic pro abscedentiis sunt.

Corpus ballationis (Francogallice corps de ballet) in ballatione est grex saltatorum qui soloistae non sunt. Perpetua gregis ballationis pars, usitate pro abscedentiis saltatoribus principalibus sunt. Sodales corporis una moventur, motibus gestibusque in scaena congruentibus. Certae partes aliquando corpori ballationis assignantur, sicut corpus nivis corpusque florum in Nucifrangibulo, ballatione Čajkovskiana.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Grant, Gail. (1950) 1982. Technical Manual and Dictionary of Classical Ballet. Ed. 3a. Novi Eboraci: Dover Publications. ISBN 0-486-21843-0.
  • Macintosh, Fiona. 2013. "Choruses, Community and Corps de ballet." In Choruses, Ancient and Modern, ed. Joshua Billings et al., 309–325. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780199670574.