Nucifrangibulum (ballatio)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saltatio floccorum nivalium. (Theatrum Melodramaticum Regale, Holmiae.)

Nucifrangibulum (Russice Щелкунчик) est opus ballationis duorum actuum a Petro Čajkovskij compositum. Argumentum ballationis positum est in fabula Nußknacker und Mausekönig (1851; 'Nucifrangibulum et Murium Rex'), qua E.T.A. Hoffmann auctor narrat de puella, quae vespere Natalicio in Terram Dulciolorum se confert. Quam fabulam Ioannes Vsevoložskij et Marius Petipa ad ballationem aptaverunt, et Petipa cum Leone Ivanov choreas disposuit. Nucifrangibulum primum Petropoli in Theatro Mariae die 18 Decembris anno 1892 peractum est, parum quidem feliciter, nam nec criticis nec compositori ludi placuerunt. Inde ab annis 1940 Nucifrangibulum ballatio gratiam populi iniit adeoque increvit, ut inter omnium optimas ballationes numeretur.

De historia[recensere | fontem recensere]

Scaena ex primo actu ballationis (1892).

Anno 1890 in Theatro Mariae ballatio Rosaspina a Vsevoložskij Čajkovskij Petipa, tresviris theatralibus, disposita quam prosprrime acta est. Qua re accensus Vsevoložskij praepositus theatri putabat fieri posse, ut altera tanta ballatione in fabula puerili posita aequalis successus patrari posset.[1] Itaque argumentum novae ballationis conlegit ex fabula omnibus dilecta ab E.T.A. Hoffmann scripta, qua de Nucifrangibulo et Murium Rege (Nußknacker und Mausekönig) narratur. Itaque Vsevoložskij interpretatione Alexandri Dumas usus fabulam Hoffmannianam, multis quidem rebus omissis, ad suo animo concepta accommodavit, et Petipa choreas, quae ad ballationem idoneae essent, disposuit.

Čajkovskij autem, quamquam haec effictio fabulae ei minime placebat, nihilo minus voluntati cooperatoris sui cedens musicam ballationis composuit.[2] Petipa, qui choreas designabat, compositori, qualibus colorum acutissimis dicriminibus modi musici ornari debeant, praecepit. Voluit enim, arbore natalicia altius altiusque surgente, sonitum orchestrae in maius crescere (crescendo) in actu primo; dixitque, ut musica ad saltationem Nymphae Dulcis Pruniciae tamquam guttae aquae in fontanam adspersae sonare debeat.[3]

Petrus Čajkovskij anno 1892

Mense Martio 1892 Čajkovskij ex iis opusculis, quae ad ballationem composuerat, nonnulla excerpsit, ex quibus Seriem Nucifrangibulum viginti minutorum formaret. Mense Aprili musica ballationis perfecta erat, et initium repetitionum Septembri mense captum. Sed aegrotante Petipa adiutor eius Leo Ivanov choreas complevit. Tirocinium ballationis die 18 Decembris 1892 Petropoli in Theatro Mariae celebratum est.

Anno 1919 Alexander Gorskij choreographus res novas in scaenam produxit, nam partes Nymphae Dulcis Pruniciae eiusque comitis excidit, et eorum saltationes Clarae et Nucifrangibulo principi dedit. Iam adulti loco puerorum partes agebant. Editio compendiaria ballationis extra Russiam primum facta est Budapestini in Theatro Melodramatico anno 1927. Deinde anno 1934 Basilius Vainonen, choreographus tum cum Theatrum Mariae nomen Kirov ferebat, versionem operis fecit, quae etiam ad criticorum reprehensiones respiciebat. Etiam saltatoribus adultis, uti Gorskij habebat, Clarae et Nucifrangibuli principis partes mandavit. Quae versio Basilii Vainonen variis productionibus posterioribus exemplo erat, nam, cum post res novas Russiae multi ballatores in occidentem profecti sint, cognitio choreographiae divulgata est. Prima actio fabulae extra Russiam in Anglia anno 1934 facta est.[4]

Argumentum fabulae[recensere | fontem recensere]

Ioannes Vsevoložskij, praefctus Theatri Mariae.

Adest vesper Natalicia apud familiam Silberhaus in Germania. Hospites adveniunt, magna arbor natalicia ornata est. Puellae puerique munera accipiunt, quo facto circum cubiculum sollemnem saltant. Aperiuntur fores, et intrat mirus homuncio Drosselmeyer nomine, artifex puparum, qui patrinus Clarae Silberhaus est. Puellis poerisque quattuor pupas saltantes portat, Clarae autem admirationem singularem secum fert: nucifrangibulum, quo Clara magnopere delectatur. Sed Fridericus frater temere pupam frangit. Clara nucifrangibulum aegrum, quod bene sanescat, in cubili suo deponit.

Finito convivio disceditur. Clara cum familia cubitum it, sed mox clam in cubiculum redit. Vult enim pro certo habere Nucifrangibulum in tuto requiescere. Mures subito in cubiculo circumcursare incipiunt. Pupae et milites stannei ceteraque crepundia adversus mures pugnatum veniunt. Arbor natalicia altius altiusque surgit. Nucifrangibulum cum mure rege dimicaturus e lecto in pugnam prosilit. Et ubi Nucifrangibulum in periculo capitis est, Clara sua missa crepida vitam ei servat. Mus rex cum ceteris muribus e cubiculo fugit.

Denique Nucifrangibulum in Principem humanum vertitur. Clara et Princeps per nivosas silvas se conferunt ad magicam Terram Dulciolorum, quam pulchra Nympha Prunicia regit. Quae Claram et Nucifrangibulum Principem benigne excipit subiectosque suos saltare iubet in honorem advenarum. Saltationes de Coffea et Thea et Socolata praesentantur, multaeque aliae choreae exhibentur. In fine ballationis omnes in choream Vindobonensem coguntur.[5]

Structura ballationis[recensere | fontem recensere]

Marius Petipa anno 1898.
  • Praecentio
  • Actus primus
    • 1. Sollemnia natalicia
    • 2. Modi militares
    • 3. Chorea effrenata puerilis, choreae parentum
    • 4. Intrat Droßelmeier
    • 5. Chorea avita
    • 6. Valere iubent hospites, omnia noctescunt
    • 7. Pugna murium et militum ludicrorum
    • 8. In pinea silva
    • 9. Saltatio floccorum nivalium
  • Actus secundus
    • 10. In arce magica dulciolorum
    • 11. Adventus Clarae et Nucifragibuli principis
    • 12. Oblectamenta
      • a) Socolata — Chorea Hispanica
      • b) Caffea — Corea Arabica
      • c) The — Chorea Sinica
      • d) Chorea geniculatoria Russica (Trepak)
      • e) Chorea harundinum
      • f) Ciconia mater et Pulcinellae
    • 13. Chorea florum
    • 14. Pas de deux
    • 15. Chorea finalis et apotheosis

De ballatione existimationes[recensere | fontem recensere]

Existimationes tirocinii ambiguae erant. Alii egregiam, cui melodias adfectusque exemplares essent, compositionem esse putabant, alii autem aliter iudicabant.[6] Russis ballationum studiosis experti ballatores adulti placebant, minus autem magna copia puerilis saltantium. Alii de fabula puerili agi querebantur, alios saltatio unius alteriusve ballatoris pungebat.[7] In ephemeribus variae opiniones proferebantur.[8]

Prima editio Nucifrangibuli ballationis mense Ianuario 1893 finita est. Cum res novae Russiae anno 1917 factae sunt, multi ballatores opere destituti in Europam profecti sunt. Ibi cum novis amicis Europaeis de ballatione conloquentes Nucifrangibuli mentionem faciebant. Ibi etiam partes selectae Nucifrangibuli agebantur. Cum in prima productione Nucifrangibuli puellis puerisque partes insignes datae essent, postea adultis ballatoribus maiores partes reservabantur. Hodie Nucifrangibulum per orbem terrarum magnam gratiam iniit.[9] in America septentrionali Nucifrangibulum multis locis in eventum familiarem et popularem crevit. Si enim parentes liberique choragiis interesse ac cum veris ballatoribus saltare possint, fieri potest, ut tanta aucupatio favoris — quis enim suos filios filiasque in scaena versari videre nolit! — naturam ipsae ballationis corrumpat. Itaque homines ballationis studiosi monent tanta liberallitate artem a fine principali degenerare posse.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anderson 1979: 15.
  2. Wiley 1985: 193-94.
  3. Anderson 1979: 30, 34.
  4. Crane & Mackrell 2000: 351.
  5. Brown 1991: 337-39.
  6. Brown 1991: 336.
  7. Fisher 2003: 14; Wiley 1985: 220-21.
  8. Warrack 1979.
  9. Fisher 2007: 246.
  10. Fisher 2007: 106-07, 253-54.

Bibiographia[recensere | fontem recensere]

  • Anderson, Jack (1979) The Nutcracker Ballet. Gallery Books.
  • Brown, David (1991) Tchaikovsky: the final years, 1885-1893. W. W. Norton & Company.
  • Crane, Debra & Mackrell, Judith (2000) The Oxford Dictionary of Dance. Oxford University Press.
  • Fisher, Jennifer (2003) Nutcracker Nation: how an Old World ballet became a Christmas tradition in the New World. Yale University Press.
  • Fisher, Jennifer (2007) The Nutcracker: a cultural icon. Apud Kant, Marion (ed.) The Cambridge Companion to Ballet. Cambridge University Press.
  • Wiley, Roland John (1985) Tchaikovsky's Ballets. Oxford University Press.