Corona Bohemiae

E Vicipaedia
(Redirectum de Corona regni Bohemiae)
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina de civitate antiqua in Media Europa explicat. Si auream coronam regiam Bohemiae quaeris, vide Corona Sancti Venceslai.
Insigne Coronae Bohemiae, in medio est insigne Bohemiae. Corona Sancti Venceslai supra insigne est.

Corona regni Bohemiae sive Corona Bohemiae fuit monarchia in Europa Media. Corona Bohemiae constituta est die 7 Aprilis 1348 a rege Romanorum Bohemiaeque Carolo IV, postea imperatore, et usque ad annum 1918 superfuit. Hoc anno Regnum Bohemiae res publica democratica sine rege factum est cum nomine Bohemoslovacia (etiam Cechoslovacia vocatur), hodierna Res publica Bohemica (etiam Cechia vocatur).

Regnum Bohemiae cum tota Corona Regni Bohemiae in Sacro Imperio Romano anno 1618

Corona regni Bohemia continebat terras, quae a rege Bohemiae regnabantur, quoniam rex Bohemiae non solum regnum Bohemiae (Bohemiam terram) regnabat. Rex Bohemiae et dominus totius Coronae huius regni coronabatur Pragae corona sancti Venceslai in ecclesia sancti Viti ab archiepiscopo Pragensi. Terrae huis Coronae erant Regnum Bohemiae, Marchionatus Moraviae, Ducatus Silesiae (maxime parte tantum ad annum 1742), Marchionatus Lusatiae Superioris ac Inferioris (usque ad annum 1635).

Corona regni Bohemiae erat pars Sacri Imperii Romani, deinde pars Imperii Austriaci et Austro-Hungarici. Nomen Corona regni Bohemiae primum rex Bohemiae Ioannes anno 1329 usus est.[1] Ultimus rex Regni et Coronae Bohemiae erat Imperator Austriae Carolus I.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. BOBKOVÁ, Lenka. 7. 4. 1348. Ustavení Koruny království českého. Český stát Karla IV. Praha: Havran, 2006. ISBN 80-86515-61-3. P. 34.

Nexus interni