Conventiculum Latinum Vasintoniense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conventiculu Latini Vasintoniensis sigillum semisollemnis

Conventiculum Latinum Vasintoniense est Conventiculum Latinum quotannis in Vasintonia, exeunte mense Iulio habitum, et a Stephano Berard conditum moderatumque.

Historia[recensere | fontem recensere]

Conventiculum Vasintoniense primum celebratum est anno 2003. Annorum 2003, 2004, 2005 Conventicula Vasintoniensia habita sunt in montibus Cataractis (Cascades). Inde ab anno 2006 in urbe Seattli habentur per novenos fere dies exeunte semper mense Iunio. Duces sunt Stephanus A. Berard, Ph.D., professor linguarum apud Studiorum Collegium Vallis Aqualbensis, et Iacobus Dobreff, Ph. D., socius indagatorius Universitatis Lundensis Sueticae. Usque ad annum 2007 participum numerus medius fuit 16. Nunc Conventicula Vasintoniensia apud Universitatem Vasintoniae habentur. Fieri autem potest ut futuris annis Conventicula Vasintoniana alibi celebrentur aliasque facies habeant.

Conventiculi Ratio et Fines[recensere | fontem recensere]

Linguis modernis apud universitates saltem Septentrionamericanas studentes tertio studiorum anno peregri mitti solent qui linguae novae non solum studeant sed etiam per eam vivant, amicitias nectant, cultum civilem cognoscant, familiam (licet suppositiciam) colant, omnia demum faciant quae alioquin in patria linguaque sua. Nulla autem exstante terra in quam Latinae linguae incumbentes discendi causa mittantur, opinantur huic conventiculo moderantes praeceptoribus creandas esse, ut ita dicatur, terrulas Latinas, hoc est, microcosmos in quibus aliquatenus Latine vivere liceat.

In villa montana tamquam in familia extensa omnia et una et Latine faciebant participes: montes perlustrantes, arbores plantas animalia describentes, cibos parantes sumentesque, scripta Latina disputantes, acroases habentes audientesque, varia ludentes; thermis intimis natabuloque fruentes, et ita porro. In urbe iam, apud Universitatem Vasintoniae, etsi proprios cibos parare non licet, cetera tamen omnia faciunt qui conventiculo intersunt. Cottidie fiunt sessiones et litterariae et grammaticae et lusoriae; cottidie quoque, saepissime post meridiem, fiunt excursiones ad talia loca qualia musea, hortos zoologicos, aquarium, hortos arboretaque, cet. Quotannis quoque saltem semel fit excursio aliqua montana in qua semper sunt et qui tranquille deambulent et, altera ex parte, qui montes ascendere taliaque magis ardua suscipere malint. Moderatorum est extra sessiones atque in excursionibus cum ceteris commercium habere, sermones serere, vocabula suppeditare, animos addere, cet.

Cum ceteris hominibus Latine tacentibus vernacule sane loqui licet, lex autem ferrea est ut (i) in totis aedificiis in quibus habetur conventiculum et (ii) in omnibus conventiculi congressionibus excursionibusque necnon (iii) una cibos sumentes participes nullo nisi Latino inter se utantur sermone.

Sessiones Praeparatoriae[recensere | fontem recensere]

Omnibus qui aliquot loquelae Latinae elementa generalia exercitare velint est semper occasio paucis diebus ante conventiculum incohatum adveniendi ut varias res familiariores una cum Stephano Berard aliisque moderatoribus Latino sermone celebrent, verba nova locutionesque utiles discant, linguam sibi aliquantum solvant, fiduciam loquendi firment.

Conventiculi Praecipui Sessionum Ordo[recensere | fontem recensere]

Solitus Conventiculi Vasintoniensis dies talem solet habere formam:

  • De 10:00 hora usque ad 11:15 horam: Prima Sessio Matutina (In qua de quibuspiam argumentis disceptatur.)
  • De 11:30 hora usque ad 12:30 horam: Altera Sessio Matutina (In qua tractatur scriptum Latinum aliquod.)
  • Post 12:30 horam: Prandium commune
  • Excursio
  • De 18:30 hora ad 19:30 horam: Cena Communis
  • De 20:00 usque ad 21:00 horam: Sessio Vespertina (de hoc die factis, cet.)

Illo die quo suscipitur excursio montana nullae habentur sessiones.

Commorationes Seattlenses[recensere | fontem recensere]

Vasintonienses atque ei qui Seattlum invisere volunt possunt etiam anno scholari peritiam loquendi excolere in Commorationibus Seattlensibus quae quotannis quinquies sexiesve habentur diebus semper Saturni. Undecima fere hora matutina solent participes aliquod in thermopolium congregari. Deinde prandetur atque postea talia fieri solent qualia in Conventiculi Vasintoniensis excursionibus. Semper sunt qui etiam una Latine colloquentes cenare cupiant. Numerus medius participum est septem.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.