Constans gravitatis

E Vicipaedia
Constans gravitatis G in lege universali gravitationis Newtoniana.

Constans gravitatis vel constans Newtoniana vel constans gravitationis universalis vel aliquando constans Cavendishiana (G notata) est constans proportionalitatis(en) in aequationibus classicis gravitationis et relativitatis generalis adhibita. Nomen constantis Newtonianae in honorem physici Anglici Isaaci Newtoni (16421727) electum est, qui legem universalem gravitationis anno 1687 invenit.

In lege Newtoniana talis quantitas vim attractionis inter duo corpora ad productum eorum massarum et ad inversionem quadraticam(d) spatii inter ea ducit. In aequationibus campi Einsteinianis(en)(d), quantitas statuit nexum inter formam continui spatitemporalis et tensorem energiae momentique(en)(d).

Ob difficilem mensuram, pars numeralis usque ad quattuor notas numeri significantes(en)(d) tantum noscitur. Secundum unitates primarias Systematis internationalis unitatum, constanti gravitatis congruunt 6.67430(15)×10−11 m3kg−1s−2.[1]

Celebre experimentum(en)(d) Henrici Cavendish fuit prima mensura quae talem quantitatem certitudinis saltem 99% determinavit.

Aequationes quae constante gravitatis utuntur[recensere | fontem recensere]

Lex universalis gravitationis Newtoniana
Aequationes campi Einsteinianae(en)(d)
Constans Einsteiniana(fr)(d)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "2018 CODATA Value: Newtonian constant of gravitation". The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty. NIST. 20 Maii 2019 

Nexus interni