Constans Planckiana
| Constans Planckiana | |
|---|---|
| Dimensiones | L2 M T−1 |
| Magnitudo | 6.62607015×10−34 m2 kg s−1 |
| Constans Planckiana minuta | |
| Dimensiones | L2 M T−1 |
| Magnitudo | 1.054571817…×10−34 m2 kg s−1 |
Constans Planckiana, (h notata)[1] est fundamentalis constans physica, magnopere necessaria in aequationibus mechanicae quanticae: energia enim cuiuscumque photonis eius frequentiae, constante Planckiana multiplicatae, congruit (E = hf).
Maximilianus Planck talem quantitatem anno 1900 proposuit constantem proportionalitatis ad radiationem corporis nigri(en) explicandam. Saepe postea constantem appellavit “quantum(en) actionis”. Anno 1905 quidem Albertus Einstein tale “quantum” vel “minimum elementum energiae” ad naturam undarum electromagneticarum duxerat.[2] Ei sunt dimensiones L2 M T−1.
Anno 1918, Planck Praemium Nobelianum physicae accepit, “ob merita sua in progressu physicae per inventionem quantorum energiae agnita”.[3]
In metrologia(en), una cum aliis constantibus, constans Planckiana adhibetur ad chiliogramma (i.e. unitas massae Systematis internationalis unitatum) definiendum. Unitates Systematis internationalis sic definiuntur ut constanti Planckianae, secundum tales unitates scriptae, exacte congruunt 6.62607015×10−34 m2 kg s−1. Si secundum unitates electronvoltae et secundi scribitur, constanti Planckianae congruunt 4.135667696…×10−15 eV s.
Constans Planckiana minuta
[recensere | fontem recensere]Saepe constanti Planckianae h una cum coefficiente(en) 1⁄2𝜋 occurritur. Hoc evenit quia naturale est frequentia angulari (i.e. radiantes per secundum) in loco frequentiae simplicis (i.e. cycli per secundum, vel hertz) uti. Idcirco physici et constantem Planckianam et talem coefficientem in unam novam constantem, constantem Planckianam minutam vel constantem Diracianam appellatam, unire solent. Talis nova constants, ħ notata (glypho(en) "ha incisae", Unicodex U+210F), aequatione ħ = h/2𝜋 definitur. Ei congruunt 1.054571817…×10−34 m2 kg s−1.[4]
Combinatio h⁄2𝜋 in commentatione Nicolai Bohr anni 1913[5] primum apparuit, ubi signo M0 notata est. Quindecim annis post talis combinatio in litteris scientificis saepe adhibita est, sed semper sine seorsa nota. Deinde, anno 1926, in suis lectionibus, Ervinus Schrödinger et Paulus Dirac specialia symbola proposuerunt: notam K in casu Schrödinger[6] et notam h in casu Dirac[7] – glypho simili constanti Planckianae simplici. Dirac notā h usque ad annum 1930 usus est, quum glyphum ħ in suo libro Principia Mechanicae Quanticae introducturus esset.[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 2018 CODATA Value: Planck constant. The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty. . NIST.
- ↑ Max Planck Nobel Lecture ⟨retrospectio diei 14 Iulii 2023⟩.
- ↑ The Nobel Prize in Physics 1918. The Nobel Prize.
- ↑ 2018 CODATA Value: reduced Planck constant. The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty. . NIST.
- ↑ Bohr, Nicolaus (). On the constitution of atoms and molecules. Prima pars.. The London, Edinburgh, and Dublin Philosophical Magazine and Journal of Science. 26 (151). pp. 1–25. doi:10.1080/1478644130863495. p. 15.
- ↑ Schrödinger, Ervinus (). Quantisierung als Eigenwertproblem. Annalen der Physik. 384 (4). pp. 361–376. doi:10.1002/andp.19263840404.
- ↑ Dirac, Paulus A. M. (). On the theory of quantum mechanics. Proceedings of the Royal Society of London. Series A, Containing Papers of a Mathematical and Physical Character. 112 (762). pp. 661–677. doi:10.1098/rspa.1926.0133.
- ↑ Mehra, Jagdish & Rechenberg, Helimutus (). The Historical Development of Quantum Theory. vol. 6. Novi Eboraci: Springer. p. 291.
