Confoederatio Benedictina Ordinis Sancti Benedicti

E Vicipaedia

Haec pagina structuram ordinis Sancti Benedicti tractat. Vide etiam:


Confœderatio Benedictina est unio congregationum monasticarum a papa Leone XIII. per Breve „Summum semper" (die 12 Iulii 1893) constituta, salva tamen uniuscuiusque autonomia, postea a Pio XII. approbata, qui unionem Lege propria ordinari iussit, quae lex post Concilium Vaticanum Secundum recognita est.

Confoederatio Benedictina e congregationibus autonomis constat, quorum unicuique Abbas Praeses praeest. Confoederationi 341 monasteria monachorum attinent, ad hoc ciriciter idem numerus monasteriorum monialium et quaedam centum domus sororum.

Caput confoederationis est Abbas Primas, cuius sedes est Romae in Abbatia primatiali Sancti Anselmi. Abbas Primas praesens (ab anno 2016) est Gregorius Polan, olim abbas (19962016) Abbatiae de Conceptione B.M.V. in Missuria, Civitates Foederatae Americae.

21 monasteria monachorum sunt extra congregationem (e.g. Hierosolyma, Le Bouveret, Chevetogne), item multa monasteria monialium sororumque.


Index Abbas Abb. S. Anselmi de urbe , Abbati Generali OSB[recensere | fontem recensere]

Index congregationum monachorum[recensere | fontem recensere]

  • Congregatio Americo-Casinensis
  • Congregatio Annuntiationis B.M.V.
  • Congregatio Austriaca
  • Congregatio Bavarica Sanctorum Angelorum Custodum
  • Congregatio Beuronensis
  • Congregatio Brasiliensis
  • Congregatio Camaldulensis
  • Congregatio Casinensis
  • Congregatio Cono-Sur
  • Congregatio Helvetica
  • Congregatio Helveto-Americana
  • Congregatio Hungarica
  • Congregatio Montis Oliveti
  • Congregatio Neerlandica
  • Congregatio Notre-Dame d'Espérance
  • Congregatio Ottiliensis
  • Congregatio Silvestrina
  • Congregatio Slava
  • Congregatio Solesmensis
  • Congregatio Sublacensis
  • Congregatio Vallis Umbrosae
  • Pro-Provincia Germanica
  • Provincia Angliae
  • Provincia Flandrica
  • Provincia Hispanica

Index Congregationum monialium[recensere | fontem recensere]

  • Congregatio "Vita e Pax"
  • Congregatio a Iesu Crucifixo
  • Congregatio Bavarica
  • Congregatio Beuronensis
  • Congregatio Cono-Sur
  • Congregatio Dominae Nostrae a Calvario
  • Congregatio Immaculatae Conceptionis
  • Congregatio Reginae Apostolorum
  • Congregatio Sanctae Scholasticae
  • Foderatio Italica
  • Foederatio Bavarica
  • Foederatio Calestinarum
  • Foederatio Castellana
  • Foederatio Catalana
  • Foederatio Centro-Meridionalis
  • Foederatio Claustral-Pirenaica
  • Foederatio Croatica
  • Foederatio Dominae Nostrae a Pace
  • Foederatio Galaico-Leonesa
  • Foederatio Gallica
  • Foederatio Germanica
  • Foederatio Helvetica Monialium
  • Foederatio Immaculati Cordis Mariae
  • Foederatio Piceni-Marchae Inferio
  • Foederatio Polonica
  • Foederatio Sanctae Liobae
  • Foederatio Septentrionalis
  • Foederatio Tusciae
  • Foederatio Umbriae-Marchae
  • Provincia Angliae

Index Congregationum sororum[recensere | fontem recensere]

  • Congregatio „Gratia et Compassio“
  • Congregatio a Bellemagny ab Adoratione Perpetua
  • Congregatio a Clyde ab Adoratione Perpetua
  • Congregatio Adoratricum Sanctissimi Cordis Iesu de Monte Martyrum
  • Congregatio Ancillae Pauperum
  • Congregatio de Otshikuku
  • Congregatio Dominae Nostrae Auxiliatricis Christianorum
  • Congregatio Dominae Nostrae de Montisvirginis
  • Congregatio Dominae Nostrae Lauretanae
  • Congregatio Eucharistici Regis
  • Congregatio Filiarum Sancti Benedicti
  • Congregatio Immaculati Cordis Mariae
  • Congregatio Missionarum de Otwock
  • Congregatio Missionarum Guadalupanarum a Christo Rege
  • Congregatio Olivetana de Jonesboro
  • Congregatio Priscillae
  • Congregatio Reginae Apostolorum
  • Congregatio Samaritanarum a Cruce Christi
  • Congregatio Sanctae Agnetis
  • Congregatio Sanctae Bathildis
  • Congregatio Sanctae Familiae
  • Congregatio Sanctae Franciscae Romanae
  • Congregatio Sancti Albani
  • Congregatio Sororum a Caritate
  • Congregatio Sororum Benedictinarum Missionarum de Tutzing
  • Congregtio de Twasana
  • Foederatio Helvetica Sororum
  • Foederatio Olivetana ad Sanctam Crucem
  • Foederatio Sancti Benedicti

Nexus externus[recensere | fontem recensere]