Roman numeral 10000 CC DD.svg

Confoederatio Germanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Confoederatio Germanica 18151866. Confoederationis limes linea rubra depictus

Confoederatio Germanica[1] [2] vel Foedus Germanicum[3] (Germanice Deutscher Bund) fuit foederatio Germanicarum Civitatum, quae die 8 Iunii 1815 inter Conventum Vindobonae condita est, ut, hae civitates, Sacro Romano Imperio anno 1806 soluto, novo quodam vinculo inter se coniungerentur. Ea confoederatio e triginta octo civitatibus, inter quas quattuor liberae urbes erant, constabat.

Anno 1833 inter multas civitates confoederationis Germanicae Societas portorii Germanica facta est.

Confoederatio Germanica finem habuit, cum in contoversia Borussiae et Austriae de Schleswig et Holstein administrandis 1865 confoederatio, Austria suadente, bellum contra Borussiam decerneret et Borussia de confoederatione decederet. Anno 1866 bellum, postea Bellum Germanicum (Theodisce 'deutsch-deutscher Krieg') dictum, tredecim civitatum "foederi fidarum" (Theodisce 'bündnistreu') Austria duce contra duodeviginti secessionistas gestum est, quo bello exercitus sociorum Austriae devictus est.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Jürgen Angelow: Der Deutsche Bund. Wiss. Buchgesellschaft, Darmstadii anno 2003, ISBN 3-534-15152-6 (Germanice)
  • Jürgen Müller: Deutscher Bund und deutsche Nation 1848–1866. Vandenhoeck & Ruprecht, Goettingae anno 2005, ISBN 3-525-36064-9. (Germanice)

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. [1] "AntiQBook": MEYER, PHILIPP ANTON GUIDO VON (HRSG.), Corpus Juris Confoederationis Germanicae. Oder Staatsacten für Geschichte und öffentliches Recht des Deutschen Bundes. Nach offiziellen Quellen herausgegeben. Ergänzt und bis auf die neueste Zeit fortgeführt von Heinrich Zoepfl. 3. Auflage. Teil 2: Beschl Frankfurt am Main, Brönner, 1859.
  2. liber apud books.google.de Historia Ecclesiæ Christianæ, a nativitate Salvatoris usque ad obitum Pii vii Auctore Antonio Klein. Graecii MDCCCXXVIII
  3. liber apud books.google.de De matrimoniis mixtis inter Catholicos et Protestantes. Scripsit Augustinus de Roskovány. Quinque-Ecclesiis 1842

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!