Concursus Mulierum (2017)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mulierum Concursus in Vasintoniam.

Mulierum Concursus (Anglice Women's March) fuit populi concursus die 21 Ianuarii 2017 in urbibus per totam orbem habitus, ad fovenda iura mulierum, leges de advenis corrigendas, iura LGBTQ quae dicuntur, ad tractandas inaequabilitates inter hominum et discrimen pyleticum stirpes, res laboratorum, res immigrationis et naturae circumiectae. Concursus primus et fortasse maximus erat Vasintoniae, et Women's March on Washington ('Mulierum Concursus in Vasintoniam') designatus, sed inde per orbem pansit.[1] Concursus more quasi spontaneo constitutus factus est postridie Donaldo Trump Civitatum Foederatarum praesidenti inaugurato, quem participes minacem in eorum causam esse ducent.[2] Scopus erat ut "primo offcii die nuntium audax regiminis administratoribus, necnon orbi terrarum, mittat, iura mulierum esse iura humana."[3]

Concursus paralleli eodem die habiti numero plurimi erant, 408 in Civitatibus Foederatis in actis diurnis relatis, et 168 in aliis nationibus.[4] In ipsa Vasintonia myriades hominum adduxit[5] et per cunctas Civitates Foederatas fere vicies novies centena milia, plures quam ullo die alio dissensionis demonstrandae per totam historiam Civitatum Foederatarum.[6]

De pileis[recensere | fontem recensere]

Mulier pileum pussyhat gerit.

The Pussyhat Project erat inceptum per Civitates Foeteratas ut pilei rubicundi intexerentur, in concursu gerendi.[7] Pussyhat significat fere "pileum felinum," et quidem angulos habent auribus felinis similes, quod etiam spectat ad alterum sensum huius pussy, nempe (tamquam Latine "porcus") cunnum. Trump enim, ut bene notum est, anno 2005 superbivit se impune mulieres "cunno prehendere" posse, et pileus symbolus erat vulvae vindicandae. Horum pileorum desiderium tantum erat ut netus lanenei rubicundi egestas esset.[8][9] Die concursuum NPR pileum cum pileis rubris et rostratis "FIat America Denuo Magna" quos Donaldo Trump faventes sumere solent contulit.[10]

Loca[recensere | fontem recensere]

Hi sunt inter loca quibus concursus habiti sunt:

In Civitatibus Foederatis[recensere | fontem recensere]

Vasintonia D.C.[recensere | fontem recensere]

Participes ante Capitolium.

Qui rem constituerent in animo habebant ut res similis fieret manifestationis die 28 Augusti 1963 habitae nomine Concursus in Vasintoniam pro Muneribus Quaestuosis, quo Martinus Lutherus King Jr., ante Monumentum Lincolnianum stans, orationem "I Have a Dream" habuit.[11] At non licuit hunc concursum ante id ipsum monumentum, quia inauguratio praesidis aliique greges locum iam reservaverant.[12]

Die 9 Decembris, nuntiatum est potestatem per litteras datam esse ut agmen a Via Independentiae ab angulo Capitolii proficisceretur, et per Forum Nationale iter faceret.[13]

Aquae Albae[recensere | fontem recensere]

Paene 2000 concursui Aquis Albis in Vasintonia intererant.[14]

Sicagum[recensere | fontem recensere]

Concursus Mulierum Sicagi.

Sicagi in Illinoesia propositum erat ut participes in Horto Grantino convenirent, ut primum esset contio, dein processio. At 50 000 hominum praedictis, reapse 250 000 convenisse coniectum est.[15] Hac de causa, processio sollemnis abrogata est, at participes nihilominus per mediam urbem concursu sponte procedebant.[16] Elisabeth Radford, quae inter constitutores erat, turbam allocuta est: "Nos convocavimus, vos convenistis. Iter processionis obruimus. Sicagum obruimus."[17]

Per orbem terrarum[recensere | fontem recensere]

Antarctica[recensere | fontem recensere]

Saltem 30 homines ad Sinum Paradisiacum in Antarctica iter fecerunt, quasi in concursu "pro pace, pro natura circumiecta," res quas tempestatem Antarcticam minari credunt inter consilia a Trump nuntiata.[18][19]

Iaponia[recensere | fontem recensere]

Fere 650 homines, quorum plerique advenae et mulieres erant, in Horto Hibiya Tokieno, multo plures quam 150 qui nomen dederant, convenerunt. Concursus ab Erica Summers Angelopolitana propositus et constitutus est, quae eo tempore in Iaponia iter faciebat.[20]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tolentino, Jia (18 Ianuarii 2017). "The Somehow Controversial Women’s March on Washington" .
  2. Rogers, Katie (18 Novembris 2016). "Amid Division, a March in Washington Seeks to Bring Women Together". New York Times .
  3. "send a bold message to our new administration on their first day in office, and to the world that women's rights are human rights," Tatum, Sophie (16 Ianuarii 2017). "Women's March on Washington: What you need to know" .
  4. Schmidt, Kierstein; Almukhtar, Sarah (January 20, 2017), "Where Women’s Marches Are", New York Times 
  5. Alcindor, Anemona Hartocollis, Yamiche; Chokshi, Niraj (January 21, 2017). "‘We’re Not Going Away’: Huge Crowds for Women’s Marches Against Trump" 
  6. Easley, Jason (2017-01-21). "Women’s March Is The Biggest Protest In US History As An Estimated 2.9 Million March" 
  7. Shamus, Kristen Jordan (January 14, 2017). "Pussyhat Project is sweeping nation ahead of the Women's March on Washington". Detroit Free Press/USA Today 
  8. Keating, Fiona (January 14, 2017). "Pink 'pussyhats' will be making statement at the Women's March on Washington" 
  9. "'Pussyhat' knitters join long tradition of crafty activism". BBC News. 19 January 2017.
  10. Kurtzleben, Danielle (January 21, 2017). "With 'Pussyhats,' Liberals Get Their Own Version Of The Red Trucker Hat". NPR.org 
  11. Stein, Perry (14 Novembris 2016). "‘Women’s March on Washington’ planning for big crowds on Inauguration weekend". Washington Post .
  12. Lang, Cady (8 Decembris 2016). "Women’s March on Washington Won’t Be Happening at the Lincoln Memorial". Time 
  13. Stein, Perry (9 Decembris 2016). "The Women’s March on Washington says it has secured a starting location". Washington Post .
  14. Steigmeyer, Rick (January 21, 2017). "Huge turnout for women's march". Wenatchee World 
  15. Bauer, Kelly; Nitkin, Alex (January 21, 2017). "250,000 People Protest At Women's March On Chicago, Organizers Say". DNAinfo 
  16. Eltagouri, Duaa Eldeib, Marwa. "Thousands march through Loop as part of Women's March after rally draws 250,000" 
  17. Dwyer, Colin; Penman, Maggie; del Barco, Mandalit; Langfitt, Frank (21 Ianuarii 2017). "Women's Marches Go Global: Postcards From Protests Around The World". NPR .
  18. Liptak, Andrew (January 21, 2017). "The Women’s March movement is taking place on every continent, even Antarctica". The Verge 
  19. Laura Smith-Spark (January 21, 2017). "Protesters rally worldwide in solidarity with Washington march" 
  20. Caitlin Moscatello (20 Ianuarii 2017). "While You Were Sleeping, Women Marched in Tokyo". Elle 

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Situs sollemnis (Anglice)