Communitas (anthropologia)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Initiatio in Villa Mysteriorum Pompeiis, ritus transitorius qui communitatem significat.

Communitas in scientiis socialibus, praecipue in anthropologia culturali, est communitas sine compositione sociali (ubi omnes homines sunt aequi), vel etiam spiritus communitatis ipse. Victor Turner, qui anthropologicum termini technici usum definivit, lusui rerum studebat quas structuram et antistructuram socialem appellare solebat; liminalitas et communitas sunt elementa antistructuralia.[1]

Communitas est status sine structura ubi omnes homines intra quoddam commune aequi sunt, ut experientias inter se communicent, plerumque per ritus transitorios. Communitas sic est proprietas hominum qui liminalitatem una experiuntur. Hic terminus adhibetur ad modalitatem coniunctionis interpersonalis a provincia vitae communis distinguendam. Sunt plura discrimina structurae et communitatis. Usitatissima est variatio saecularis et sacri. Omni loco sociali est aliquid sacrum, quod per commutationes dignitatis in ritibus transitoriis tenetur. Pars huius sacralitatis per humilitatem transitoriam in his vicibus acceptam constituitur, quod sinit ut homines altiorem locum adipiscantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Turner 1974:273-274.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Agamben, Giorgio. 1990, 1993. The Coming Community. University of Minnesota Press. Google Books Preview.
  • Astruc, Rémi. 2015. Nous? L'aspiration à la Communauté et les arts. Versaliis: RKI Press.
  • Blanchot, Maurice. 1983, 1988. The Unavowable Community. Station Hill Press.
  • Carse, James P. 2008. The Religious Case Against Belief. Novi Eboraci: Penguin.
  • Eade, John, et Michael J. Sallnow. 1991. Contesting the Sacred.
  • Esposito, Roberto. Communitas. The Origin and Destiny of Community. Convertit Timothy C. Campbell. Stanford University Press.
  • Lingis, Alphonso. 1994. The Community of Those Who Have Nothing in Common. Bloomingtoniae: Indiana University Press. Google Books Preview.
  • Nancy, Jean-Luc. 1983. La communauté désoeuvrée. Lutetiae: Christian Bourgois.
  • Nancy, Jean-Luc. 2001. The Confronted Community. Postcolonial Studies 6(1):23-36.
  • Olaveson, T. 2001. Collective Effervescence and Communitas: Processual Models of Ritual and Society in Emile Durkheim and Victor Turner. Dialectical Anthropology 26:105ff.
  • Turner, Edith. 2012. Communitas: The Anthropology of Collective Joy. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.
  • Turner, Victor. 1974. Dramas, Fields, and Metaphors: Symbolic Action in Human Society. Cornell University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]