Comara
Comara (alia nomina Latina: Comaronium, Comarnum, Cimarnum[1]; Hungarice: Komárom, Slovace: Komárno, Theodisce: Komorn) appellatur urbs quae hodie et in Slovacia et in Hungaria ad Danubium sita est. Unificantur vici omnes ponte ferriviaria stratariaque. Etiam ad ripas Slovacas multi lingua Hungarica utuntur.
Historia communis
[recensere | fontem recensere]Centrum historicum et fortificatio inveniuntur in situ ubi Vagus flumen in Danubium influit, in tribu Slovaco. Arx maximi momenti olim fuit quae numquam a Turcis expugnari potuit nec arte nec marte. Facta autem est saeculo XVI ad instar castelli Taurinensis, quando burgum mediaevalem quandam (cum mentione prima anni 1218) fortificabant. Architecti responsales fuerunt Petrus Ferrabosco et Daniel Specklin. Arx autem altera saeculo XVII addita est; ad nostros dies ambae conservatae sunt et spectabiles prostant.
Seditionibus Hungaricis anni 1849 Comarae nonnulla proelia inter Austriacos Iulio de Haynau imperatore et rebelles Hungaricos Arthuro Görgey imperante commissa sunt. Usque deditionem diei 4 Octobris 1849 obsidione relicta exercitus praefecti Georgii Klapka resistebat. Ingeniarius Franciscus Glaser postea murarius summus militaris proclamatus est.
Anno 1920 separatio paulo barbara urbis inter statum novum Cechoslovaciae et Hungariam praescripta est. A mense Novembri 1938 usque ad mensem Aprilem 1945 dictatoribus ubique imperantibus urbs denuo unita fuit.
Tribus Slovacus (Komárno)
[recensere | fontem recensere]Inde ab anno 2004 Universitas pro Ioanne Selye nominata (eruditur lingua Hungarica) studiosos allicit. Urbi Komárno (cum vicis Komárno, Kava, Ďulov Dvor, Hadovce, Nová Osada, Veľký Harčáš, Malá Iža, Lándor) anno 1980 oppidum Nová Stráž (cum vicis Nová Stráž, Čerhát, Pavol) additum est.
Ecce res aspectabiliores nonnullae:
- Platea Europaea (Nádvorie Európy): annis inter 1999 et 2000 confecta cum 45 aedificiis quae varietatem Europaeam personent
- Museum culturae Hungaricae et territorii Danubiensis (Podunajské múzeum): museum de archaeologia, historia, moribus localibus, artibus (praesertim saeculorum XVIII et XIX)
- Ecclesia Sancti Andreae: genere Baroco, saeculi XVIII
- Castellum vetus et Castellum novum (saeculorum XVI et XVII; maximae omnium fortificationum Imperii Austro-Hungarici fuerunt)
- Vestigia castrorum Romanorum Calamantiae: 3 chiliometra distant a centro, vestigia nonnulla turrium viginti et portarum quattuor (existebat inter saeculum II et saeculum IV p.Chr.n.)
Tribus Hungaricus (Komárom)
[recensere | fontem recensere]Plagae ad hodiernam Hungariam spectantes haud ante Kalendas Iulias 1896 Comarae pars factae sunt, quae antea Új-Szőny appellabantur. Tempore Imperii Romani ad Szőny diu castra Romana Brigetio cum oppido fuerunt, quibus nulla vestigia nunc sunt. Maximi momenti est portus ad Danubium in rebus commercialibus. In linea ferriviaria inter Komárom et Nové Zámky nostris diebus mercedes tantummodo transportantur. Oppidum centrum commerciale nuncupari fas est. Namque vere 2007 fabrica autocinetorum prima Europaea institorum Sinensium aperta est. Ibi etiam autoraedae longae electronicae conficiuntur.
Filii filiaeque
[recensere | fontem recensere]- Aemilius Uzelac (1867–1954), praefectus militum
- Árpád Kézdi (1919–1983), architectus murarius
- Béla Zsolt (1895–1949), diurnarius et scriptor Hungaricus
- Dominica Valachová (* 1986), lustrix follis volatici
- Emericus Sinelli (1622-1685), episcopus Vindobonensis
- Franciscus de Krbek (1898–1984), mathematicus
- Franciscus Glaser iunior (1852–1934), architectus et ingeniarius
- Franciscus Heckenast, (1889–1939), militum praefectus et Socialismi nationalis adversarius Austriacus
- Franciscus Lehár (1870–1948), melodiarum compositor
- Franciscus Rotter (1910–1989), sculptor
- Géza Horváth (1868–1925), musicographus
- Henricus Glaser (1855–1928), architectus
- Ioanna Nagyová (* 1959), histrio
- Ioannes Reitman (* 1946), pellicularum dispositor
- Ioannes Selye (1907–1982), medicus et inventor theoriae de virium contentione
- Ioseph Viola (1896–1949), pedilusor
- Iulia Kopacsy-Karczag (1867–1957), cantatrix
- Mór Jókai (1825–1904), diurnarius et scriptor Hungaricus
- Petrus Szijjártó (* 1978), homo politicus, minister de rebus externis Hungarus
- Ricardus Körner (1874–1915), imperator
- Stephanus Dobi (1898–1968), homo politicus communisticus, praeses Hungariae
- Szilárd Németh (* 1977), pedilusor
- Theodorus Körner (1873–1957), praeses Reipublicae Austriae
- Thomas Priskin (* 1986), pedilusor
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Albert Sleumer: Kirchenlateinisches Wörterbuch, dumus editoria Olms, Hildesiae/Turici/Neoeboraci 2006, p. 222, ISBN 978-3-478-09333-8
Externi nexus
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 47°45′8″N 18°6′48″E |