Colles Socolatei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Colles Socolatei in Carmen, communi provinciae Boholensis.

Colles Socolatei sunt phaenomena geologica, quae in insula et provincia Philippinarum Bohol inveniuntur, colles scilicet plus quam mille ducenti numero formae rotundae, saepe fere conicae, qui pluvioso anni tempore virides, tempore autem sicco fusci coloris potius fiunt, ita ut bellariis e socolata factis similes esse videantur (unde nomen).

Multiformiter de Collium Socolateorum origine explicationes praebentur, cum alii studiosi sedimentis coraliorum nec non ventis aquarumque erosioni, alii motibus quibusdam volcanicis hos monticulos ascribant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Colles Socolateos spectant.