Collegium Urbanum Neo-Eboracense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Logotypus collegii.
Aditus posticus Curiae Shepardianae 2010.
Septentrionale collegii campus anno 2010
Primus aditus in Curiam Shephardianam, praecipuum aedificium collegii, saeculo vicensimo ineunte constructum
Statua Alexandri S. Webb, secundi praesidis.
Curia Shephardiana, praecipuum collegii aedificium 1907.
Turris Curiae Shepardianae, ab Hamilton Heights visa.

Collegium Urbanum Neo-Eboracense[1] seu Collegium Urbis Novi Eboraci[2] Anglice plene City College of the City University of New York, est maius Universitatis Urbis Novi Eboraci collegium publicum, Novi Eboraci in urbe situm.

Campus collegii, 35 agri (14 ha) modo Gothico Collegiato in colle super Harlem Manhatae iacens, spatium secundum Xystum Convent inter vias 130am ad 141am occupat.[3] Primum a Georgio B. Post architecto celebri, designatus est, ac multa ex eius aedificiis praeclara sunt. Collegium, aliquando "Harvardiana proletariatus" per ludibrium appellatum,[4] plus acceptores Praemii Nobeliano quam ulla universitas publica in Civitatibus Foederatis ad gradum admisit.[5] Inter hos alumnos decem, recentissimus est Ioannes O'Keefe neuroscientista, Bronx in burgo natus (Praemium Novelianum Medicinae, 2004).[6]

Collegium, anno 1847 conditum, est prima ex liberis educationis superioris institutionibus publicis in Civitatibus Foederatis,[7] veterrima quoque ex viginti quattuor institutionibus eruditionis altioris Universitatis Urbis Novi Eboraci,[8] eiusque collegium maximi momenti late habita.[9]

Sententia collegii est "Respice, Adspice, Prospice"; colores sunt lavandulaceus       et niger      .

Presides[recensere | fontem recensere]

  1. Horatius Webster, 1847–1869
  2. Alexander S. Webb Generalis, 1869–1902
  3. Ioannes Huston Finley, 1903–1913
  4. Sidneius Eduardus Mezes, 1914–1927
  5. Fridericus B. Robinson, 1927–1938
  6. Harrius N. Wright, 1941–1952
  7. Buell G. Gallagher, 1953–1969
  8. Robertus Marshak, 1970–1979
  9. Bernardus W. Harleston, 1981–1992
  10. Yolanda T. Moses, 1993–1999
    • Stanford A. Roman Jr., (interim) 1999–2000[10]
  11. Gregorius H. Williams, 2001–2009
    • Robertus "Buzz" Paaswell (interim), 2009–2010 [11]
  12. Lisa S. Coico, 2010–2016
    • Vincentius Boudreau (interim), 2016-present[12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Collegii Urbani Neo-Eboracensis" (cas. gen.): vide epistulam
  2. "Collegii Urbis Nov. Eborac." (cas. gen.): vide sigillum
  3. CCNY Tabula geographica campi.
  4. Admin, Website (30 Iunii 2015). "Our History - The City College of New York" .
  5. "CCNY – An Experiment in Democracy Going Strong Over 160 Years Later." CCNY website press information.
  6. "John O'Keefe, Class of '63, Wins Nobel Prize". Ccny.cuny.edu .
  7. "The founding, in 1847, of the Free Academy, the very first free public institution of higher education in the nation." Situs Collegii Baruchiani.
  8. Index 24 institutionum.
  9. "CUNY Seeing Fewer Blacks at Top Schools". The New York Times. 10 Augusti 2006 .
  10. "Board Names CUNY Interim Chancellor as President of Brooklyn College, Designates Three Acting Presidents, Announces New Searches". City University of New York. 27 Augusti 1999 .
  11. "CUNY Board Appoints Dr. Robert E. Paaswell Interim President of CCNY", News from the Chancellor, 29 Septembris 2009.
  12. http://web.archive.org/web/*/http://www.ccny.cuny.edu/plazasite/plazahistory/presidentsccny.htm The Adolph Lewisohn Plaza of Honor.]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Urbis Novi Eboraci spectant.