Codex Bambergensis medicinalis 1

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Codex Bambergensis medicinalis 1 vel "medicinale Laureshamense": f. 9r: conspectus collectionis

Codex Bambergensis medicinalis 1, recentius Theodisce Lorscher Arzneibuch ("medicinale Laureshamense") nuncupatus, est liber manuscriptus, anno circiter 785 compositus, qui varia opuscula medica et praesertim pharmacologica continet. In abbatia Laureshamensi factus, ibidem multa saecula servatus, codex hodie in bibliotheca publica Bambergensi comprehenditur. Sub memoria mundi apud UNESCO registratur.

Continentur[recensere | fontem recensere]

  • Defensio artis medicinae ff. 1r-5r
  • Versus seu carmina f. 5r
  • Initia medicinae f. 6r
  • Pseudo-Aristotelis Problemata ff. 6v-7v
  • Scripta astrologica f. 8r
  • Antemballomena sive De succedaneis ff. 8v-17r
  • Conspectus curationum capitulationibus V comprehensorum ff. 9r-15r
  • Hermeneumata sive Glossarium pigmentorum vel herbarum ff. 15v-17r
  • Epistula Vindiciani ad Pentadium f. 17r
  • Curationes capitulationibus V comprehensae ff. 17v-70v (recepta medicamentorum 482)
  • Anthimi De observatione ciborum ff. 72r-75r

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joel L. Gamble, "A Defense of the Carolingian "Defense of Medicine": Introduction, Translation, and Notes" in Traditio vol. 75 (2020)
  • Gundolf Keil, ed., Das Lorscher Arzneibuch. 2 voll. Stutgardiae: Wissenschaftliche Verlagsgesellschaft, 1989. ISBN 3-8047-1078-6 (Latine, Theodisce)
  • Gundolf Keil, Paul Schnitzer, edd., Das „Lorscher Arzneibuch“ und die frühmittelalterliche Medizin. Verhandlungen des Medizinhistorischen Symposiums im September 1989 in Lorsch. Laurissae: Verlag Laurissa, 1991

Nexus externi[recensere | fontem recensere]