Latinitas nondum censa

Club de Gimnasia y Esgrima La Plata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gimnasia y Esgrima La Plata
Gymnastica et Gladiatura Argyropolis
Nomen totum Club de Gimnasia y Esgrima La Plata
Societas Gymnastica et Gladiatoria Argyropolis
Nomina altera Lobo (Lupus), Triperos (Interaneatores), Mens Sana
Instituta 1887
Domus Stadium Ioannis Carmeli Zerillo
Argentina
Capacitas 21.500
Dominus Daniel Onofri
Procurator Petrus Antonius Troglio
Liga Prima Categoria Argentina
2014 Quartum decimum

Club de Gimnasia y Esgrima La Plata (Latine: Societas Gymnastica et Gladiatoria Argyropolis), vel modo Gimnasia y Esgrima societas pediludii Argentina est Argyropoli sita. Gymnastica et Gladiatura 3 Iunii anni 1887 instituta est[1], sed tum praecipue societas athletica, gymnastica et gladiatoria erat. Nunc autem turma pedilusoria praeclarissima omnium exercitationum societatis est.

Gymnastica et Gladiatura in stadio Ioannis Carmeli Zerillo (vulgo 'Silva' noto) urbis Argyropolis ludit et Prima Categoria Pedilusoria Argentina participat. Quoniam stadium turmae pedilusoriae in silva situm est, societas nomine 'Lupus' vulgo cognoscitur. Etiam nomine 'Triperos' (Latine fortasse 'interaneatores') lusores turmarum societatis cognoscuntur quia circum annos 1920 plurimi lusores turmae in frigidariis carnis quoque laborabant[2].

Stadium[recensere | fontem recensere]

Gymnastica et Gladiatura in stadio Ioannis Carmeli Zerillo Argyropoli ludit. Hoc stadium vulgo 'Silva' nomine cognoscitur ob silvam urbanam in qua situm est. Id 21.500 spectatores continere potest[3] et nomen eius ad Argentinum pedilusorem Ioannem Carmelum Zerillo dedicatus est.

Vestis campestris[recensere | fontem recensere]

  • Vestis titularis: Camisia alba cum linei caeruleus, hosa alba et mediae caeruleus
  • Vestis altera: Camisia caeruleus cum linei alba, hosa alba et mediae albae

Celebri lusores[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia societatis in situ interretiali eius: "Initia societatis" (Hispanice): http://www.gimnasia.org.ar/historia_el_club.php?id=893&sec=6&fecha=2008-06-03
  2. Historia societatis in situ interretiali eius: "Creatio lupi" (Hispanice): http://www.gimnasia.org.ar/historia_el_club.php?id=895&sec=6&fecha=2008-03-20
  3. De stadio Ioannis Carmeli Zerillo in situ interretiali societatis (Hispanice): http://www.gimnasia.org.ar/elclub.php?id=1197&sec=1&fecha=2007-12-28