Porsenna

E Vicipaedia
(Redirectum de Lars Porsenna)
Jump to navigation Jump to search
Porsenna in Promptuario iconum (1553)
Proelium ad pontem Sublicium.

Lars Porsenna aut Porsena etruscus rex Clusii fuit, qui vixit saeculo VIo a.C.n.. Clusium sub eo regno opulentum fuit. Is Tarquinium regem Romanorum in exilium eiectum anno 509 a.C.n. Clusium recepit bellumque contra Romanos gessit, ut Tarquinii dominationem reduceret.

Tunc Etrusci Clusio cum Tarquinio rege Romam profecti hostes vicerunt, sed fabula narrat de victoria Romanorum ad pontem Sublicium. Ibi Gaius Mucius Scaevola et Horatius Cocles pro Romanis fortissime pugnaverunt.

Porsenna mortuo magnum mausoleum aedificatum est, in quo magnas divitias condiderunt, ut complures auctores latini tradunt, inter quos Plinius Maior, qui in suis Naturalibus historiis[1] scripsit (Porsenna) sepultus est sub urbe Clusio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Encyclopædia Britannica
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Porsenna spectant.
  • De Porsenna in Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898)

Notae[recensere | fontem recensere]