Claustrum (monasterium)

E Vicipaedia
claustrum abbatiae Campoliliensis, Austria Inferior

Claustrum est area monasterii media puteo ornata et porticibus vel arcuaturis circumdata, per quam itur in ecclesiam atque in conclavia praecipua monasterii (i.e. refectorium, capitulum, dormitorium). Praeterea usui est spatio orationis vel contemplationis privatae et coemeterio. Sunt etiam claustra iuxta ecclesias cathedrales (e. g. Augustae Treverorum).

Quae sit origo claustri non satis liquet. Sunt qui credant claustrum e narthice ecclesiarum antiquarum exstitisse, alii atria villarum, quae monasteria factae sunt, in claustra mutata esse arbitrantur, pars forma areae monasteriorum Syriacorum exemplari fuisse, pars formam claustri nono saeculo per renovationem vitae monasticae a Benedicto Annienensi perfectam inventam esse suspicatur.

Prima adumbratio claustri in ichnographia monasterii, quae in bibliotheca Sangallensi asservatur, invenitur. Sub annum 820 delineata esse putatur.

Claustrum etiam paradisus appellatur, quod spectat ad narrationem biblicam de paradiso (Gen 2) et de Hierosolymis caelestibus (Apc 20).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad claustra spectant.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Legler, Rolf: Der Kreuzgang, ein Bautypus des Mittelalters. Verlag Peter Lang, Frankfurt am Main 1989, ISBN 3-631-40706-8. – theodisce
  • Klein, Peter K. (Hrsg.): Der mittelalterliche Kreuzgang - Architektur, Funktion und Programm. Regensburg 2004, ISBN 3-7954-1545-4. - theodisce