Circulus linguisticus Moscuensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Circulus linguisticus Moscuensis, vel Schola Moscuensis, fuit grex cogitatorum magni momenti in semiotica, ratione litteraria, et linguistica, qui Moscuae ab 1915 ad circa 1924 vigebat. Inter sodales fuerunt Philippus Fortunatov (conditor),[1] Romanus Iacobson, Gregorius Vinokur, Boris Tomaševskij, et Petrus Bogatyrëv. Grex fuit res gemella OPOJAZ, gregis linguistici Petropoli conditi. Hi greges, cum posteriori circulo linguistico Pragensi, formalismo Russico et semiotica litteraria excogitata innotuerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Fortunatov, Filipp Fedorovich," The Great Soviet Encyclopedia (1979).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!