Circulus Latinus Catinensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Abhinc aliquot annos nonnulli professores lycei Catinensis 'Spedalieri' nomine cognoverunt Academiam vivarium novum, Montellae (prope Abellinum) sitam, conventum de arte linguam Latinam docendi in eo esse ut institueret. Quoniam methodus translaticia prospere non eveniebat, hi cum Aloisio Miraglia, Academiae moderatore, consuetudines iunxerunt et methodum orbergianam, ab inventoris nomine ita vocatam, in quasdam scholas Catinenses induxerunt. Haec methodus, cuius fundamenta sunt veterum scriptorum lectio, nimiae grammaticae studii absentia et linguae vivae usus iam aliquot annos bono exitu in scholis adhibetur. Iidem professores convenire saepe assueverunt ut de huius methodi usu inter se loquerentur, veterum scriptorum et humanistarum scripta perlegerent et vivam Latinitatem exercerent. Ita Circulus Latinus Catinensis exortus est, eo consilio ut Latinae linguae usus divulgaretur et historiae nostrae communes radices melius intellegerentur.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.