Ciconiarum Rufus iste conditor
Appearance
"Ciconiarum Rufus iste conditor" incipit epigramma seu carmen populare de "Rufo" aliquo, ganeone sive gastronomo, ciconiarum coquo, qui Munatio Planco fratrique Plotio Planco quodammodo supereminuerit et suffragio Romanorum reiectus sit. Carmen a Porphyrione grammatico citatur:
- Ciconiarum Rufus iste conditor
- hic est duobus elegantior Plancis,
- suffragiorum puncta non tulit septem:
- ciconiarum populus ultus est mortem.[1]
- Ciconiarum Rufus iste conditor
Proponitur "Rufum" eundem ac Nasidienum Rufum hospitem illius cenae quae in Horatii Satira 2.8 enarratur,[2] sed apud alios eundem ac C. Sempronium Rufum esse.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Deena Berg, "The Mystery Gourmet of Horace's "Satires 2"" in Classical Journal vol. 91 (1995/1996) pp. 141-151
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.