Nasidienus Rufus

E Vicipaedia

Nasidienus Rufus[1] est hospes cenae cuiusdam a Q. Horatio Flacco in sermone octavo e libro altero Sermonum descriptae: Nasidienus cenam praebet Maecenate amicisque eius; inter convivas erat Fundanius qui Horatio rem narrat.

De Nasidieno nihil aliud scitur; an re vera vixerit non satis liquet. Idem nomen Nasidienum a Martiale usurpatur in Epigrammatibus.[2] Vixit autem ut videtur Rufus aliquis, ganeo sive gastronomus, "ciconiarum ... conditor", qui Munatio Planco fratrique Plotio Planco supereminuerit et suffragio Romanorum reiectus sit; de quo certiores fimus ex epigrammate a Porphyrione citato, incipit "Ciconiarum Rufus iste conditor".[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nasidienus": Horatius, Satirae 2.8.1; "Rufus", ib. 2.8.58
  2. Martialis, Epigrammata 7.54
  3. Porphyrio ad Horatii Satiras 2.2.49-50

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.