Cicindelinae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lophyra sp Tiger beetle edit1.jpg

Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Endopterygota 
Ordo : Coleoptera 
Familia : Carabidae 
Subfamilia : Cicindelinae 
Latreille, 1802]
   
Synonyma
* Cicindelidae Latreille, 1802

Cicindelinae sunt magna coleopterorum familiae Carabidarum subfamilia, quae hostilibus habitibus praedatoriis et celeritate currendi nota sunt. Cicindela hudsoni, celerissima species, usque ad 9 chiliometra per horam currere potest, vel 125 longitudines corporeas per secundum.[1] Anno 2005, 2600 fere species et subspecies descriptae sunt, maxime diversisis in regione orientali (Indo-Malayana), neotropicis sequentibus.[2]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Specimen Manticorae sp. ex Mozambica.
Cicindela nevadica lincolniana, cicindelida rara,
Cicindela aurofasciata ex India, magnis oculis et mandibulis.
Plurimae cicindelinae in solo currunt, in arena et ripis lacuum.
Species ignota in silva recreationali Gunung Belumut.

Cicindelinae olim familia Cicindelidae appellabatur, sed plurimi eruditi nunc eas in subfamiliam Cicindelinarum familiae Carabidarum digeruntur. Classificationes autem recentissimae, quamquam in universum nondum recipiuntur, eas in subgregem monophyleticum intra subfamiliam Carabinarum digerunt. Consensus de classificatione huius gregis ergo caret, a gradu familiae ad gradum subspeciei, et litterae hunc gregem tractantes difficile lectu sunt. Multa genera nova ex fissione Cicindelae, magni generis, oriuntur, ac multa a Gualterio Horn, entomologo Germanico, descripta sunt.

Inter genera cicindelinarum sunt:[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "When tiger beetles chase prey at high speeds they go blind temporarily, Cornell entomologists learn." Cornell News, 16 Ianuarii 1998.
  2. Pearson, D. L. & F. Cassola, 2005.
  3. "Cicindelinae Latreille, 1802". Carabidae of the World. 2011 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Acorn, John. 2001. Tiger Beetles of Alberta: Killers on the Clay, Stalkers on the Sand. University of Alberta Press.
  • Pearson, David L., et F. Cassola. 2005. "A Quantitative Analysis of Species Descriptions of Tiger Beetles (Coleoptera Cicindelidae), from 1758 to 2004, and Notes about Related Developments in Biodiversity Studies." The Coleopterists Bulletin 59, no. 2 (Iuinius).
  • Pearson, David L., C. Barry Kinsley, et Charles J. Kazilek. 2005. A Field Guide to the Tiger Beetles of the United States and Canada. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Pearson, David L., et Alfred P. Vogler. 2001. Tiger Beetles: The Evolution, Ecology, and Diversity of the Cicindelids. Cornell University Press, 2001.
  • Schüle, Peter. 2010. "Further new country records of African Tiger Beetles with some taxonomical note (Coleoptera, Cicindelidae)." Entomologia Africana 15 (2).
  • Werner, Karl. 2000. The Tiger beetles of Africa. Taita Publishers.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cicindelidas spectant (Cicindelidae, Cicindelinae).
Wikispecies-logo.svg Vide "Cicindelidas" apud Vicispecies.