Roman numeral 10000 CC DD.svg

Christianus Hugenius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Christianus Hugenius
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Hugenius: imago
Nativitas: 14 Aprilis 1629; Haga
Obitus: 8 Iulii 1695, 8 Iunii 1695; Haga
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Officium

Munus: astronomus, mathematicus, physicus, musicologist, Inventor, music theorist, theoretical physicist, entomologus
Patronus: Academia Scientiarum Francica

Consociatio

Religio: Dutch Reformed Church

Familia

Genitores: Constantijn Huygens; Suzanna van Baerle
Christianus Hugenius

Christianus Hugenius (natus Christiaan Huygens Hagae die 14 Aprilis 1629, Constantino Hugenio patre; mortuus ibidem die 8 Iulii 1695), fuit physicus, mathematicus, astronomus, et inventor Batavus, qui unus e maximis scientiae peritis maiorque homo in revolutione scientifica late aestimatur. In rebus physicis, fundamenta disciplinarum opticae mechanicaeque iecit, cum astronomus plerumque studiis anulorum Saturni Titanisque eius lunae repertae innotesceret. Inventor designationem telescopii meliorem fecit, lente oculari Hugeniano ficto. Eius autem inventio maximi momenti est horologium pendulare, anno 1656 excogitatum, horologium paene trecentos annos accuratissimum. Quia primus formulas mathematicas ad leges physicae describendas adhibuit, appellatus est primus physicus theoreticus et conditor physicae mathematicae.[1][2]

Lumen ex undis consistere proposuit. Anno 1665 Saturni anulos et Titanem satellitem invenit, quorum illos anno insequenti didicit ex lapidibus compositos esse.

Hortato Blasio Pascale, Hugenius librum de theoria probabilitatis scripsit, annoque 1657 in lucem dedit.

Anno 1658 librum nomine Horologium in usum navigatorum penduli protulit.

Anno 1663 electus est sodalis Regalis Societatis. Item anno 1666 locum apud Regiam Academiam Parisinam adeptus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Horologium oscillatorium sive de motu pendulorum, 1673
  • 1656, De Saturni luna observatio nova (versio anglica)
  • 1658, Horologium oscillatorium (textus)
  • 1659, Systema Saturnium (textus)
  • 1698, Cosmotheoros, sive De Terris Coelestibus, earumque ornatu coniecturae (versio anglica)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dijksterhuis 1950.
  2. Andriesse 2005: 6.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andriesse, Cornelis Dirk. 2005. Huygens: The Man Behind the Principle. In Anglicum a Sally Miederna conversus. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Bell, A. E. 1947. Christian Huygens and the Development of Science in the Seventeenth Century. Londinii: Edward Arnold & Co. ISBN 0521850908.
  • Boyer, C. B. 1968. A History of Mathematics. Novi Eboraci.
  • D'Elia, Alfonsina. 1985. Christiaan Huygens: una biografia intellettuale. Mediolani: F. Angeli.
  • Dijksterhuis E. J. 1950. De mechanisering van het wereldbeeld. Amstelodami: Meulenhoff.
  • Garber, Daniel. 2003. The Cambridge History of Seventeenth-century Philosophy. 2 vol. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-53720-9.
  • Hooijmaijers, H. 2005. Telling time: Devices for time measurement in Museum Boerhaave: A Descriptive Catalogue. Lugduni Batavorum: Museum Boerhaave.
  • Shapiro, Alan E. 1973. Kinematic Optics: A Study of the Wave Theory of Light in the Seventeenth Century. Archive for History of Exact Sciences 11(2/3): 134–266. Textus apud JSTOR.
  • Struik, D. J. 1948. A Concise History of Mathematics.
  • Van den Ende, H., et al. 2004. Huygens's Legacy: The golden age of the pendulum clock. Castle Town, Isle of Man: Fromenteel Ltd.
  • Wiep van Bunge, et al., eds. 2003. Huygens, Christiaan. In The Dictionary of Seventeenth and Eighteenth-Century Dutch Philosophers. 468–77. Thoemmes Press.
  • Yoder, J. G. 2005. Book on the pendulum clock. In Landmark Writings in Western Mathematics, ed. Ivor Grattan-Guinness, 33–45. Elsevier.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]