Christianus Fridericus Hunold

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Menantes, poeta et iuris peritus Thuringiae.

Christianus Fredericus Hunold, alias Menantes (natus in Wandersleben Circuli Gothae die 29 Septembris 1681, mortuus Salinis Saxonicis die 6 Augusti 1721), fuit Germanicus iurisprudentiae scriptor et docens.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iuvenis Arnstadii et Leucopetrae scholas frequentavit. Ienae iurisprudentiae studuit, vivam libidinosam vivens. Eum captabant linguae, rhetorica, poësis, musica. Ob difficultates pecuniarias studia interrumpere coactus est. Attamen maecenas quidam nomine Georgii Liebernickel subvenit. Anno 1700, Hunold Hammoniam iit, ubi scriba advocati erat, et opera tempore subsicivo scribebat. Postea docens iurisprudentiae Salinis Saxonicis est creatus.

Auctoris actiones[recensere | fontem recensere]

Hunold exemplar praecox artificis erat cui scripturis se sustentare potuit propter mercatum librarium sese mutaturum. Eius prima mythistoria, praetitulata Die verliebte und galante Welt (1700, 3 volumina), magni aestimabatur velut eius dramatum melicorum textus. Cum Christianus Wernicke vehementer in Caspari Lohenstein genus scribendi, Hunold una cum Christiano Henrico Postel defensor eius factus est. Istae querelae armis indignis gestae usque annum 1704 durabant.

Fabula Milesia eius praetitulata Satirischer Roman (1705; 1732) inimicus multorum factus est: namque Hunold metropoleos scandala detegit. Anno 1706, urbem relinquere debuit. Anno 1708, Salinis Saxonicis habitare coepit, quo anno indecentia omnia finiebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]