Christianus Donelaitis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Christianus Donelaitis
Res apud Vicidata repertae:
Christianus Donelaitis: imago
Nativitas: 1 Ianuarii 1714; Lasdinehlen
Obitus: 18 Februarii 1780; Chistye Prudy
Patria: Regnum Borussiae

Officium

Munus: scriptor, poëta

Consociatio

Religio: Lutheranismus

Memoria

Sepultura: Pagėgiai
In ecclesia Tolminkiemensi, quam Donelaitis curavit et ubi sepultus est

Christianus Donelaitis (Lituanice: Kristijonas Donelaitis, natus die 1 Ianuarii anni 1714 et mortuus 18 Februarii anno 1780), fuit poeta Lituaniae epicus. Metai (scilicet Latine Horae vel Tempora anni) eius carmen didacticum quattuor libris notissimum est poema Lituanum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Rure natus, linguam Latinam in ludo litterarum Regiomontii discebat. In Universitate Regiomontii studebat. Cantor fuit, scholae rector et pastor Lutheranus in Tolminkiemis[lt], ubi et mortuus est. Fabulas sex composuit et Metai, quod carmen auctore vivo ineditum manebat. Primo anno 1818 a Ludovico Rėza[lt] editum est. Augustus Schleicher Metai edidit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petropoli, 1865. (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica