Chorus Universitatis Lipsiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Chorus Universitatis Lipsiensis
Largitor: Alma Mater Lipsiensis
Conditio: 1926
Typus: Chorus utriusque sexus
Conditor: Fridericus Rabenschlag
Rector: David Timm
Voces: ca. 100
Pagina interretialis: http://www.uni-leipzig.de/unichor/

Chorus Universitatis Lipsiensis est chorus utriusque sexus 100 fere studentes omnium ordinum continens. Institutus anno 1926 nomine Circulus madrigalium studentium Lipsiorum ex anno 1938 hodierno titulo notus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vespere diei 17. Iunii 1926 Fridericus Rabenschlag in cubiculo suo circulum madrigalium studentium Lipsiorum inchoavit. Quo ex tempore chorus adhuc exiguus imprimis musicam Renascentiae canendam colere solebat.

Cum Rabenschlag Ecclesiae Paulinae anno 1933 praefectus esset haec ecclesia statum chori sedis nactam est. Quia circulus madrigalis et chorus indigenus ecclesiae magis magisque inter se collaborabant anno 1938 in Chorum Universitatis Lipsiensis iuncti sunt quare vetus chorus studentium nunc etiam munus chori ecclesiastici suscepit.

Fridericus Rabenschlag choro usque ad annum 1962 praeerat. Die 27. Novembris 1962 chori moderationem renuntiavit. Successor eius Ioannes-Ioachimus Rotzsch factus est, qui tametsi 1972 rector Thomani chori nuncupatus sit officio suo usque ad annum 1973 fungi perrexit. Eo tamen moderante die 30. Maii 1968 ecclesia universitatis ideologicis ex rationibus eversa est quare choro vetus locus vocum exercendarum ademptus est. Die 19. Decembris 1973 Maxentius Pommer rector chori dictus est. Ille cum chorum gubernaret plurimam operam dedit ut unaquaequae musica quam historicissime tractaretur, praeterea etiam opera Pauli Dessau et Alfredi Schnittke exsonari curavit.

Autumno 1987 Volfgangus Unger officium chori instruendi iniit brevique post nonnullas novas consuetudines introduxit; e.g. chorus ex anno 1989 rursus sacrorum in Ecclesia Nicolai habitorum interfuit. Occasione 25. anniversarii eversionis ecclesiae universitatis chorus die 26. Maii 1993 concentum musicum in Domu vestamentoria dedit. Volfgangus Unger chorum usque ad praecocem exitum anno 2004 moderabatur.

Ex mense Februario 2005 David Timm frena chori habet.

Certis quidem intervallis Oratoria Bachiana a choro edari mos est aeque ac canti Renascentiae atque Motus romantici recentioriumque compositum. Ex anno 1993 concenta musica chori universitatis in Ecclesia Petri sonant.

Rectores chori[recensere | fontem recensere]