Choeropsis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Hippopotamidae 
Genus : Choeropsis 
Species : C. liberiensis 
Choeropsis liberiensis/Hexaprotodon liberiensis (disputatum) 
(Morton, 1849)[1]  
Conservationis status
Subdivisiones: Subspecies
C. l. liberiensis
C. l. heslopi
Territorium
Pygmy Hippopotamus range.jpg
Habitationes[2]
Choeropsis liberiensis in horto zoologico Lacobrigae Portugalliae dentes suos monstrat.

Choeropsis (a Graeco: χοῖρος 'porculus' et ὄψις 'species'), sive Hexaprotodon (ἕξ 'sex' et πρῶτος 'primoris' et ὀδούς 'dens'), est genus familiae Hippopotamidarum, cui est una sola species: Choeropsis liberiensis, sive Hexaprotodon liberiensis. Choeropses, secretae et nocturnae, silvas et paludes Africae Occidentalis incolunt, praecipue in Liberia, sed paucae etiam in Monte Leonino, Guinea, ac Litore Eburneo. Choeropsis est multo minor Hippopotamo amphibio, alia specie quae exstat familia Hippopotamidarum. Magnam partem vitae suae in aqua degit, ut pellis humida et corpus non calidum maneat. Aut in aqua aut in terra coit et proles parit. Est herbivora et filices, plantas foliis latis, gramina, fructusque edit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ITIS on Hexaprotodon liberiensis". Integrated Taxonomic Information System 
  2. 2.0 2.1 Lewison, R.; Oliver, W. (IUCN SSC Hippo Specialist Subgroup) (2008). Hexaprotodon liberiensis. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species.