Choaspes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Choaspes
Choaspes
Longitudo 870 chm
Altitudo fontis 520 m
Decursus aquae 220 /s
Area systematis 50 000 chm²
Fons Zagrium
Ostium Tigris
Regio Irania

Vide etiam paginam discretivam: Choaspes (discretiva)

Choaspes[1] (Graece Χοάσπης), vulgo Karkheh (Persice کرخه), est flumen Iraniae, in Susiana provincia, 870 chm longitudinis. In Zagrio iugo fluminibus Kaschkan et Seymare confluentibus oritur et in paludibus Hawizeh perditur; sed ex his paludibus amnes varii annis aqua abundantibus ad Tigrim perveniunt.

Choaspis aquae antiquitus purissimae et ad usum regum Persiae idoneae putabantur; de quo et in corpore Tibulliano dicitur:

Nec qua vel Nilus vel regia lympha Choaspes
Profluit...[2]

Gehon fluvius Biblicus ut Choaspes aevo Medio explicabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Choaspem spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 33°5′45″N 47°31′34″E, 31°46′56″N 47°52′10″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия