Cheirologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Verba cheirologia et cheirema (a Graeco χείρ 'manus') olim in studio linguarum signorum adhibebantur, propria vocabulorum phonologiae et phonematiae synonyma. Cheirema, prima communicationis gesticulatoriae unitas, phonematum linguarum dictarum per potentiam et psychologice aequa, in litteris academicis illo vocabulo repositum est. Cheirologia, studium cheirematum in lingua adhibitorum, ergo est phonologiae par. Haec nomina anno 1960 a Gulielmo Stokoe in Universitate Gallaudetensi ad linguas gesticulatorias ut linguas veras solidasque describendas excogitata est. Haec notio, olim coniectura aliquantum controversa, nunc in linguistica universe accipitur; verba autem Stokoeana plerumque relicta sunt.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seegmiller 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]