Cathedralis Viridis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cathedralis Viridis, a Marino Boezem factus.

Cathedralis Viridis[1] (Nederlandice De Groene Kathedraal) est artifex speciei Populorum nigrarum cultivarietatis "Italicae" plantatio prope Almeriam Nederlandiae sita, quae magnitudinem formamque Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis in Francia imitatur. Opus est 150 metra longus et 75 metra latus, arboribus nunc maturis circa 30 metra altis, praeditus.

Historia[recensere | fontem recensere]

Opus a Marino Boezem (natus 1934) die 16 Aprilis 1987 in Flevolandia meridiana Nederlandiae factum est. Propositum artis terrestris in polra inauguratum est cum 178 arbores in parvo tumulo ponerentur, dimidio metro supra regionem circumiacentem. Nonnullae arbores ob detrimentum a cervis effectum per annos sequentes restitutae sunt, et pavimentum lapideum ad exprimenda statumina transversa et tigna fulcientia cathedralis conlocatum est.

Status hodiernus[recensere | fontem recensere]

Cathedralis, nunc maturus, factus est locus matrimoniorum, funerum, conventuum, et cultuum religiosorum omnium generum.[2] Locus apertus in silva fagorum prope factus est ut spatium apertum formam eiusdem cathedralis haberet. Boezem dicit, dum populi deficiunt, fagi circa spatium apertum crescere iterum ad generandum templum, sic evolutionem circularem auctus, defectionis, auctusque continuantes.

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Richard Reames, Arborsculpture Solutions for a Small Planet, p. 121.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

52°19′23″N 5°19′08″E / 52.323157°N 5.318778°E / 52.323157; 5.318778