Horae Catharinae Medicaeae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ludovicus, filius natu secundus Henrici et Catharinae, natus mense Februario 1549, mortuus Octobri 1550. Ad fundum videntur sorores geminae Ioanna et Victoria, anno 1556 natae statimque mortuae

Horae Catharinae Medicaeae[1] sive Francogallice Heures de Catherine de Médicis sunt liber inter annos 1584 et 1589 manu scriptus et illustratus. Iuxta textum liturgicum Latinum effigies curiose delineatas octo et quinquaginta continet. Familiam et aulam Catharinae Medicaeae filiorumque depingit. Liber in Bibliothecam Nationalem Lutetiae anno 1865 e collectu ducissae Berriensis receptus ibidem hodie servatur, siglo NAL (Nouvelle Acquisition Latine) 82.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Horas Catharinae Medicaeae spectant.