Latinitas nondum censa

Catharina Daškova

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Catharina Daškova
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Daškova: imago
Catharina Daškova: subscriptio
Nativitas: 17 Martii 1743; Petropolis
Obitus: 4 Ianuarii 1810; Moscua
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Екатерина Романовна Воронцова

Officium

Munus: Linguista, woman of letters, Politicus, Scriptor

Familia

Genitores: Roman Illarionovič Voroncov;
Coniunx: Michail Ivanovič Daškov
Familia: Vorontsov

Catharina Romani filia Daškova (Russice Екатерина Романовна Дашкова, tr. Ekaterina Romanovna Daškova, nata Voroncova die 28 Martii 1743 aut 1744 Petropoli, mortua Moscuae die 16 Ianuarii 1810) erat rerum litterarium perita Russica, annis 17831796 directrix Academiae Scientiarum Petropolitanae et Academiae Russicae (Rossicae).

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Nepota et alumna cancellarii publici Imperii Russici Michaelis Voroncov, Catharina Daškova fuit particeps activa eversionis anni 1762, cuius causa, imperatore Russico Petro III deiecto, uxor illius Catharina imperatrix facta est; auctoritatem firmam in aula imperatricis tamen non habuit. Ab anno 1769 plus quam decem annos peregre colebat, ubi cum claris rerum politicarum peritis, scriptoribus et eruditis (Adamo Smith, Voltario, Dionysio Diderot etc.) communicavit. Cum in Russiam rediit, anno 1783, facta est caput Academiae Russicae (Rossicae), eodem anno de proposito eius pro studio linguae Russicae conditae. Nonnullas editiones periodicas novas condidit, etiam editionem certarum editionum iam exsistentium restituit. Initiativa directricis huius creatum est lexicon explicans linguae Russicae («Словарь Академии Российской», i.e. "Lexicon Academiae Russicae", partes sex habens, annis 17891794 in lucem editum). Anno 1796 Daškova ab imperatore Paulo I ex officiis suis deposita est.

Catharina Daškova etiam nonnulla opera litteraria scripsit, quorum notissimi sunt commentarii eius cum notitionibus de tempore regiminis Petri III, de initio regiminis Catharinae II atque de vita Moscuensi medii saeculi duodevicesimi et de claris hominibus temporis illius.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinam Daškovam spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия