Latinitas bona

Casparus Bauhinus

E Vicipaedia
(Redirectum de Caspar Bauhinius)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Casparus Bauhinus
Res apud Vicidata repertae:
Casparus Bauhinus: imago
Nativitas: 17 Ianuarii 1560; Basilia
Obitus: 5 Decembris 1624; Basilia
Patria: Helvetia
Casparus Bauhinus ab Iohanne Theodoro de Bry anno 1614 pictus

Casparus Bauhinus[1] (Basileae natus die 17 Ianuarii 1560; ibidem die 5 Decembris 1624 mortuus) fuit medicus et botanista Helveticus, frater Ioannis Bauhini qui et ipse botanicus fuit.

Casparus Bauhinus eruditus est apud universitates Paduanam, Bononiensem, Montispessulanensem et Tubingensem. Doctor factus est et professor linguae Graecae meruit in universitate Basileensi. Indicem plantarum parare conatus est.

Editio operum Petri Andreae Matthioli a Casparo Bauhino anno 1598 curata

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1577 : Theses de corporis humani constitutione
  • 1581 : Ἀποθεραπεία ἰατρική
  • 1584 (editor) : Prandium an coena frugalior esse debeat
  • 1590 : De corporis humani fabrica libri IIII Textus
  • 1591 : Anatomes ... liber primus Textus
  • 1592 : Theatrum anatomicum infinitis locis auctum. Francofurti ad Moenum Editio 1621
  • 1596 : Phytopinax, seu Enumeratio plantarum ab herbariis nostro seculo descriptarum, cum earum differentiis Textus
  • 1598 (editor) : Petri Andreae Matthioli Opera quae extant omnia: hoc est, commentarii in VI libros Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia, adiectis in margine variis Graeci textus lectionibus ... De ratione distillandi ... Apologia in Amatum Lusitanum ... Epistolarum medicinalium libri quinque ... Dialogus de morbo Gallico. Francofurti, 1598 Textus
  • 1609 : Institutiones anatomicae corporis virilis et muliebris historiam exhibentes. Editio 4a Textus
  • 1610 : De compositione medicamentorum, sive Medicamentorum componendorum ratio et methodus in praelectionibus publicis proposita Textus
  • 1613 : De lapidis bezaar orient. et occident. cervini item et germanici ortu, natura, differentiis, veroque usu ex veterum & recentiorum placitis liber Textus Editio 1625
  • 1614 : De hermaphroditorum monstrosorumque partuum natura Textus
  • 1614 : De homine oratio Textus
  • 1620 : Πρόδρομος theatri botanici Textus Editio 1671
  • 1622 : Catalogus plantarum circa Basileam spontè nascentium cum earundem synonymiis & locis in quibus reperiuntur in usum scholae medicae, quae Basileae est Textus
  • 1623 : Πίναξ theatri botanici, sive Index in Theophrasti, Dioscoridis, Plinii, et botanicorum qui a seculo scripserunt opera Textus Editio 1671
  • 1658 (Ioannes Casparus Bauhinus, editor) : Theatri botanici sive Historiae plantarum ex veterum et recentiorum placitis propriaque observatione concinnatae liber primus Textus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De nomine Latino vide imaginem nostram

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Casparum Bauhinum spectant.