Casina (Plautus)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Casina est comoedia Latina a Plauto scripta, e Comoedia Nova Graeca translata. Ancillam virginem Casinam cupiunt ut amasiunculam et paterfamilias et filius, cupiunt autem ut mulierem duo servi eiusdem familiae; sed per dolos matris familiae spes nullius prospere succedit. Casina ingenua esse reperitur et uxor fit filio. Fabula exemplum praebet complicationis quae a Northrop Frye comic Oedipus situation ("nexus Oedipodis comicus") nuncupatur.[1] De origine fabulae auctor sic loquitur:

Comoediai nomen dare vobis volo.

Clerumenoe vocatur haec comoedia
graece, latine "Sortientes". Diphilus
hanc Graece scripsit, post id rursum denuo

Latine Plautus cum latranti nomine.[2]
– Plautus, Casina ll. 31-34.

Versionem Latinam fecit fortasse inter 186 a.C.n. et 184 a.C.n. (annum mortis sui): disputatur enim in ll. 979-980 de Bacchanalibus anno 186 per Senatus consultum de Bacchanalibus interdictis. Sed textus hodie servatus circa annos 160 aut 150 leviter refectus est ab histrione anonymo, qui de fama postuma fabularum Plauti sic scribit in prologo:

Nam nunc novae quae prodeunt comoediae

multo sunt nequiores quam nummi novi.
nos postquam populi rumore intelleximus
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
antiquam eius edimus comoediam,
quam vos probastis qui estis in senioribus;
nam iuniorum qui sunt non norunt, scio.
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.
– Plautus, Casina ll. 9-17.

Personae huius fabulae sunt: Cleostrata, mater familiae; vir Cleostratae, cuius nomen ambiguum est, fortasse Lysidamus;[3] Casina, virgo originis ignoti, alumna et ancilla Cleostratae; Olympio, servus, vilicus Lysidami; Charinus, servus, armiger filii Lysidami; Alcesimus, vicinus Lysidami; Myrrhina, uxor Alcesimi; Pardalisca, ancilla Myrrhinae. Casina invenitur "ingenua Atheniensis" esse;[4] ergo locus fabulae est Athenae.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • James Tatum, interpr. Plautus: The Darker Comedies. Bacchides, Casina and Truculentus. Baltimore: Johns Hopkins University Press, 1983 (Anglice)
  • W. T. MacCary, M. M. Willcock, edd., Plautus: Casina. Cantabrigiae, 1976. ISBN 0-521-29022-8 (Latine)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Northrop Frye, English Institute Essays 1948, p. 50; MacCary et Willcock (vide infra) pp. 35-36.
  2. Cum latranti nomine quod plautus proprie fuit cognomen canis cum auribus longis; sic asseverant MacCary et Willcock (p. 102) communem opinionem proferentes. Sunt etiam qui Plautum negent hac phrasi indicari Casinamque dicant ipsam annui, quippe quae in medio argumento dramatis posita sit. Certe res facillima esset, si Casina nomen canibus vulgo datum esset, sed nullum testimonium huius rei suppetit. Itaque suspicatur Puelma (1988) formam latranti corruptam esse cruceque critica ornandam. Ipse quidem proponit fragranti legendam esse, quod nomen Casinae a casia esse – ut nomen Myrrhinae a myrrha – constet. De Casina fragranti vide etiam Connors (1997).
  3. "Lysidamus" secundum indicem personarum in palimpsesto Ambrosiano; "Stalino" secundum veteres editiones, sed falso.
  4. Casina 82.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • N. E. Andrews, "Tragic Re-Presentation and the Semantics of Space in Plautus' "Casina"" in Mnemosyne vol. 57 (2004) pp. 445-464
  • Catherine Connors, "Scents and sensibility in Plautus' Casina" in Classical Quarterly vol. 47 (1997) pp. 305-309.
  • W. T. MacCary, "Patterns of myth, ritual and comedy in Plautus' Casina" in Texas Studies in Literature and Language vol. 15 (1974) pp.. 881-889
  • W. T. MacCary, "The Bacchae in Plautus' Casina" in Hermes vol. 103 (1975) pp. 459-463
  • Shawn O'Bryhim, "The Originality of Plautus' Casina" in American Journal of Philology vol. 110 (1989) pp. 81-103
  • Mario Puelma, "Plautus und der Titel der Casina" in Museum Helveticum 45 (1988) pp. 13-27 Hic legere potes