Cartes du Ciel

E Vicipaedia

Cartes du Ciel est liberum planetarii programma pro Linux, Mac OS X, et Windows designatum, anno 2013 divulgatum. Cum tertia programmatis editio prolata esset, Linux ut scopus additum est, licentiatura a liberatura ad GPL mutata est, et propositum ad novum situm interretialem motum est.

Programmatura multas constellationes, planetas, et res interstellares designat et notat quas homines per telescopium videre possunt. Programa Digitized Sky Survey Charts ex rete prehendere imaginesque super eas imponere potest. Multae chartae stellares instrui possunt. Sunt etiam interfacies telescopicae et multae exhibendi optiones versatiles.

Secundum programmatorem, Patricium Chevalley, programma ut liberatura prolatum est quia "Malo ut idiotae eorum pecuniam in nova perspicilla quam in programmaturam astronomicam impendant."[1][2] Praeterea, Chevalley creavit Virtual Moon Atlas, programma descriptionis lunae, quae etiam est programmatura libera.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "I’d rather see amateurs spend their money for a new eyepiece than for astronomy software."
  2. De programate, www.cloudynights.com.
  3. Virtual Moon Atlas, sourceforge.net.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]