WorldWide Telescope

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


WorldWide Telescope ('Telescopium Totius Telluris') (WWT) est programma computatrale a Microsoft excogitatum quod caelum astronomicum monstrat ut tabulae, universum 3D, et data scientifica terrestria. Adhiberi etiam potest ad videndas copias datorum et data serierum temporis libidinosa vel abstracta, per potestatem chartae graphicarum PC ad vertendos usque ad 500 000 punctorum datorum. WWT nuntiatum est apud Congressum TED Monte Regali Californiae Februario 2008.[1] Usores intermundia visere et in quamcumque regionem quam data sinunt zoom possunt. Imagines ab Hubble Space Telescope et fere decem telescopiis terrestribus capiuntur.[2] Usores caelum visere possunt per multas longitudines undarum lucis.[2] Programmatura ut operetur technologiis Microsoft Visual Experience Engine utitur.[3] Programma sub Microsoft Windows vel cliente interretiali in Silverlight conditus operatur. Programma designatur ut per gradus moveat a navigatro per desktop ad magnum planetarium digitale multis canalibus et tholo pleno praeditum.

Propositum WWT apud Microsoft Research et Universitatem Hopikinsiensem anno 2002 coepit. Iacobus Gray, investigator datorum repositoriorum TerraServer-USA, qui datorum repositorium imaginum terrestrium ex satellite evolverat, artem similem ad organizationem multorum diversorum imaginum caelestium datorum repositoriorum astronomicorum adhibere volebat.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Congressus TED, www.ted.com.
  2. 2.0 2.1 Commentarius, www.techcrunch.com (TechCrunch).
  3. Situs proprius WorldWide Telescope, www.wwtelescope.com.
  4. Jim Gray et Alex Szalay, "The World-Wide Telescope, an Archetype for Online Science," MSR-TR-2002-75, Iunio 2002.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]