Carrhae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Carrhae
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 36°52′15″N 39°1′30″E
Numerus incolarum: 87 843
Zona horaria: UTC+3, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Harran

Gestio

Procuratio superior: Edessa (provincia)

Geographia

Superficies: 1.054 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Silva Alborelli

Carrhae sive Carrae, in Bibliis Charran[1], nunc temporis Harran, est urbs sita in hodierna Turcia. Fuit temporibus antiquis urbs inclyta.

Rudera urbis Carrharum.

Diu in hac urbe prisca religio Iovialis et Hellenismus remansere vividi, quia cum Imperator Iustinianus clausit anno 529 Academiam Platonicam Atheniensem, septem philosophi Platonici (Damascius, Simplicius, Priscianus Lydus, Eulamius, Hermias, Diogenes, Isidorus Gazaeus) aufugerunt apud regem Persiae Chosroem I et postea iverunt Carrhas et perrexerunt cultum priscum in hac urbe colere et philosophiam neo-platonicam propagare. Multi putant Sabaeismus atque Sufismus ex hoc fonte hausisse.

Proelium Carrharum[recensere | fontem recensere]

Nomen Carrharum, ut Proelium Waterlooense Francogallis, triste sonat in auribus Romanorum, ibi enim anno 53 ante Iesum natum, proelium ingens fuit inter Romanos, duce Crasso, atque Parthas, duce Surena, quo exercitus Romanorum omnino deletus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gen. 12,5 et saepius

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 36°52′15″N 39°1′30″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Большая российская энциклопедия