Carolus Theodorus Elector

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Theodorus Elector
Kurfürst Karl Theodor
Carolus Theodorus Elector
Effigies Caroli Theodori Palatinati veste electorali, Anna Dorothea Therbusch pinxit, 1763, effigies est nunc in museo Reiss-Engelhorn-Museen Manhemii
Natus 11 Decembris 1724
Bruxellis
Obiit 16 Februarii 1799
Monaci
Effigies Caroli Theodori Palatinati veste electorali, Felix Anton Besold 1744 pinxit.
Effigies Caroli Theodori Palatinati veste electorali,, Johann Georg Ziesenis 1744 pinxit, effigies est nunc in museo electorali Heidelbergensi vulgo Kurpfälzisches Museum der Stadt Heidelberg.

Carolus Philippus Theodorus usque ab 1742 nomine Carolus IV elector Palatinatus et usque ab 1777 nomine Carolus II etiam elector ducatus electoralis Bavariae. In secunda dimidia parte saeculi undevicensimi in Germania australi cultum, res oeconomicas et infrastructuram valde augmentavit.?

Anno 1763, condidit Academiam Theodoro-Palatinam. Anno 1780, condidit Societatem Meteorologicam Palatinam. Anno 1766, foedus hereditatis cum electore Bavariae Maximiliano III Iosepho fecit, qui tum sine liberis erat. Palatinatus et Bavaria hoc foedere post mortem Maximiliani uno civitati conciliatae sunt. Itaque anno 1777 Carolus etiam elector Bavariae factus est et ab hoc tempore Monachio vivebat. Post mortem, eius successor fuit Maximilianus IV, elector princeps Bavariae et Palatinati.

Inscriptio ad milliarium Rhenanum[recensere | fontem recensere]

Milliarium nunc est in museo Manhemii.[1]

VIAM
SUBM.[issam]
AURELIO
ET L. VERO
IMPP.
ANNO CHR. CLXII
MUNITAM CAROLUS THEODORUS
elector pal.[atinatus]
dux bav. iul.[iaci], cl.[evis] m.[ontis]
REFECIT ET AMPLIAVIT
AN. MDCCLXVIII
CURANTE
IO. LVD. COMITE
DE GOLDSTEIN
PROPRINCIPE

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.kreis-ahrweiler.de/kvar/VT/hjb1972/hjb1972.44.htm (Germanice)