Societas Meteorologica Palatina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ephemerides societatis

Societas Meteorologica Palatina, etiam vulgo Mannheimer Meteorologische Gesellschaft vocata, condita est anno 1780 ut classis tertia Manhemiensis academiae scientiarum conditore electore Carolo Theodoro. Prima societas fuit, quae per rete stationum observatoricarum, quod praeses Ioannes Iacobus Hemmer instituendum curavit, ubique terrarum observationem tempestatum ordinavit eo modo, ut toto in orbi terrarum paribus instrumentis iisdem horis climatum data metienda et conscribenda essent. Illa instrumenta impensu Caroli Theodori observatoribus porrecta sunt. Inventa a societate publicata sunt. Haec data meteorologis posterioribus magno usui erant ad definiendas climatum zonas et describendas climatum tabulas geographicas.

Eam rationem societas usque ad annum 1795 secuta est, qui annus arce Manhemiense partim diruta atque urgentibus iam Palatinatus ad Rhenum fatis finem fecit Societatis Meteorologicae.