Londinium Maius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Londinium Maius
Res apud Vicidata repertae:
Londinium Maius: insigne
comitatus Angliae sollemnis
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°30′0″N 0°5′0″W
Situs interretialis

Fines

Subdivisio superior: London
Territoria finitima: Hertfordiensis comitatus, Buckinghamiensis comitatus, Essexia, Cantium, Surria

Gubernium

Praefectus: Sadiq Khan
Consilium: London Assembly

Vita

Incolae: 8 308 369
Zona horaria: UTC, UTC

Sigla

Siglum autoraedarum: L

Tabula aut despectus

Londinium Maius: situs

Londinium Maius (vulgo Greater London) est comitatus Angliae. Anno 1965, urbe Londinio per quinque et septuaginta annos fere continuo aucta, terrae Comitatus Londiniensis cum urbe Londiniensi et Middelsexia tota regionibusque Essexiae, Cantii et Surriae limitaneis in novum comitatum administrativum incorporatae sunt sub auctoritate Greater London Council ("Consilium Londinii Maioris"). Cuius territorium (urbibus duabus exceptis) in triginta burgos departitum est, cuius formas, numeris distinctas, in eadem tabula videre licet. Concilio Londinii Maioris anno 1986 abolito, ab hoc anno urbes et burgi Londinienses singuli sine intermedio sub regimine Britannico terras suas administraverunt usque ad annum 2000. Inde hodie usque concilium novum, nomine London Assembly, res administrativas Londinienses regit, ad cuius caput stat praefectus a populo electus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Territorium urbis Londiniensis (1), e comitatu Londiniensi exclusae, colore candido depingitur.
Territorium Consilii Comitatús Londiniensis (London County Council) colore roseo depingitur. Intus forma burgorum metropolitanorum videtur:
I. olim partes Middelsexiae: Westmonasterium (2a), St Marylebone (2b), Paddington (2c), Kensington (3a), Chelsea (3b), Hammersmith (4a), Fulham (4b), Bethnal Green (8a), Stepney (8b), Poplar (8c), Hackney (9a), Shoreditch (9b), Stoke Newington (9c), Islington (10a), Finsbury (10b), Hampstead (11a), St Pancras (11b), Holburnia (11c)
II. olim partes Surriae: Wandsworth (5a et 6b), Battersea (5b), Lambethum (6a), Southwark (7a), Rotherhithe (7b), Camberwell (7c);
III. olim partes Cantii: Lewisham (21a), Deptford (21b), Grenovicum (22a), Woolwich (22b et 27d).
Territorium Londinii Maioris tabulam totam occupat. In urbes duas et burgos triginta dividitur, scilicet:
I. Londinium interius: Urbs Londiniensis (1), Urbs Westmonasteriensis (2), Kensington et Chelsea (3), Hammersmith et Fulham (4), Wandsworth (5), Lambeth (6), Southwark (7), Tower Hamlets (8), Hackney (9), Islington (10), Camden (11);
II. Londinium exterius: Brent (12), Ealing (13), Hounslow (14), Richmondia (15), Kingstonium (16), Merton (17), Sutton (18), Croydon (19), Bromley (20), Lewisham (21), Grenovicum (22), Bexley (23), Havering (24), Barking et Dagenham (25), Redbridge (26), Newham (27), Waltham Forest (28), Haringey (29), Enfield (30), Barnetum (31), Harrovia (32)